Latin
23.9
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 23.9
Unproofread scanNot analysed yet
Sed si vocales abessent, quas plus duobus annorum millibus post Jacobum Masorethae adscripserunt, posset ex illis verbis plane alius sensus elici, hic nimirum: Nephthali est ut arbor surculosa, edens ramos pulchritudinis, id est eximios &speciosos. Quibus verbis significaverit hanc tribum fore foecundissimam. Nec eventum praedictioni defuisse multis probamus. Exod. 23. 5. lex quâ jubemur etiam inimico adesse, cujus asinus in via oneri succubuerit, iis verbis concipitur quae interpretes plurimum torquent, quia videntur id ipsum jubere quod diserte vetant.