Latin
27.4 to 27.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 27.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Equos porro tum temporis in Judaea nondum vulgares sibi comparabat Solomon ex Aegypto, &ex omnibus terris 2 Paral. 9. 28. lis scilicet unde in Judaeam mercatoribus liber erat accessus. In his porro Scriptura Thogarmaeos, id est Cappadoces celebrat Ezek. 27. 14. ut omnium nobilissimos. Assyrios quoque passim, id est Nisaeos ut interpretor, in campo Nisaeo natos, inter Persidem &Mediam. Sed ut Aegyptus Judaeae propior fuit, ita Aegyptios equos Scriptura commendat saepius. Nec Aristoteli mirum est illos esse prorsus ignotos, &aliis qui post Alexandrum de animalibus scripserunt. Paulatim enim apud Aegyptios deferbuit equos alendi studium, postquam a Persis &Macedonibus servili jugo pressi sunt. Et Aegyptus propter incilium copiam equitabilis esse desiit. Sed eandem olim equis fuisse foecundissimam, non ex Scriptura solum, sed ex Homero, Xenagora, Diodoro &Plutarcho colligere est. Itaque Solomonis equi ex Aegypto potissimum arcessiti sunt 1 Reg. 10. 28. Quâ in parte si quid peccavit rex sapientissimus in Legem quae habetur Deut. 17. 16. docemus hoc peccatum non fuisse prorsus ἀναπολόγητον. At aliud longe gravius ab iis Judaeae regibus admissum est qui in ipso templi atrio Soli currus &equos consecrasse leguntur 2 Reg. 23. 11. Sic enim servierunt creaturae, praeterito creatore qui in saecula benedictus est. Et idolomaniae Gentium aemulos se praebuerunt. Nam apud Spartanos, Rhodios, Aethiopes, Armenos, Persas &Massagetas equos offerre Soli tralatitium fuit. Merito igitur a pio rege Josia superstitio haec abolita est. Quaerimus pro corollario quid sit equos subnervare Jos. 11. 6. 9. Et iisdem splenem abscindere &plantam pedis excavare in Chaldaeo paraphraste Esther. 8. 10. Quorum uno equos inhabiles, altero habiliores ad cursum fieri docent veteres. Inde ab equis ad asinos transeuntes, primo de nomine, postea de usu agimus, qui est multiplex. Asiui enim alii sunt ἀχθορόροι. Alii non solum plebeios sed &nobilissimos vehebant. Ita Mosem, Christum, Chrysostomum jam Patriarcham, primores Arabum, Romanas olim matronas, &Aegyptias hodieque. Alii curules erant Es. 21. 7. Alii aratores, modo ne cum bove jungerentur, quod Lege Mosis cur vetitum. Molitores quoque &πολεμισταὶ. Et in cibis etiam apud Judaeos in summa fame. Hinc asini caput Samariae, veniit octoginta siclis, ut apud Cadusios sexaginta drachmis. Romae aselli in deliciis.