Latin
27.8
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 27.8
Unproofread scanNot analysed yet
Inde explicantur miracula in asinis a Deo facta. In quo censu primum illud est quod subjugis assina muta, humanâ voce locuta, prohibuit prophetae dementiam 2 Pet. 2. 16. Quo miraculo, ut Hebraei volunt, Balaamum docuit Deus os &linguam penes se esse, adeoque os Balaami ipsius, si quaereret Israeli maledicere. Quod ex eventu patuit. Balaam enim iis ipsis invitus benedixit quibus maledicturus tanto apparatu venerat, non minore miraculo, vel etiam majore, quam cum asina locuta est. Afina enim erat mere patiens. Sed Balaam moventi Deo pro virili obsistebat.