Latin
29.9
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 29.9
Unproofread scanNot analysed yet
In qua historia conciliantur duo ἐνανποραιῆ, unum de censu populi, alterum de pretio areae. Quamvis in Judaeis Patriarchae, &in Graecis viri principes boum olim curam gesserint, tamen bubulcos tandem eviluisse, &in magnum contemptum venisse, etiam inter Judaeos, probatur ex Sirach. 38. 36. &Amos 7. 14. 19. quae duo loca enucleantur. Ibidem inseruntur nonnulla de boum stimulo, quo Samgar instructus Jud. 3. 31. ut Lycurgus βιπλῆγι in Homero &Nonno, magnam hostium stragem edidit. Et docetur dicta sapientum cum stimulis merito conferri Eccles. 12. 3. Et Christi Proverbium, contra stimulos calcitrare, a Graecis &Romanis fuisse jam olim usurpatum, sed multo ante a Prophetis, in quibus fuit Christi spiritus.