Latin
30.1 to 30.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 30.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sequuntur variae leges de bobus. Ut de bove cornupetâ qui hominem lethaliter percussit Exod. 21. 18, &c. De eo qui cisternam aperuit in quam cecidit bos aut asinus alienus, ibid. v. 33. De bove qui bovem alium feriit, ibid. v. 35. De bove abacto, pro quo quintuplum, &de ove abacta, pro qua quadruplum restituendum, cum reliqua furta non nisi dupli restitutione lex puniat Exod. 22. 1. De pecude quae in agro pauperiem fecerit, ibid. v. 5. De bove alteri credito aut deposito, si ab ignoto surripiatur, aut moriatur, aut a feris discerpatur, aut ab hoste abigatur, ibid. v. 7, &c. De bove &asino vel fratris vel inimici reducendis si errent, &sublevandis ac erigendis, si sub onere fatiscant &lapsi jaceant Exod. 23. 4. 5. &Dent. 22. 1. 4. Item leges quae bove &asino simul arare vetant Deut. 22. 10. Et bovem triturantem capistrare Deut. 23. 4. Et jumentis quietem indicunt die Sabbathi Exod. 23. 12. In quibus obscura explanare, &quae in dubium revocantur confirmare conati sumus. Explicamus denique similitudines ¶bolas a bobus sumptas, quae magno numero occurrunt. Ut in somnio Pharaonis, quod septem vaccae pingues ¯ae septem fertiles &steriles annos totidem significant Gen. 41. 26. 27. Quod primogeniti bovis decor Josepho tribuitur Deut. 33. 17. Quod suspicatur Samson Philistaeos cum vitulâ suâ, id est cum uxore Dalilâ, arasse Jud. 14. 18. Quod Job se cum bove confert qui non mugit juxta pabulum, quia non querebatur, quamdiu bonis abundabat Job. 6. 5. Quod herbam ut bos comedere leguntur bebemoth Job 40. 15. leo Es. 11. 7. &Nebucadnetsar Dan. 4. 32. Unde sumitur occasio explicandi duo loca Sirachidis obscurissima. Quod cum tauris conferuntur homines stolide feroces, qui alios tanquam cornibus impetunt Pl. 22. 12. &passim. Quod ad Dei vocem cedri ut vitulus exiliunt Ps. 29. 5. 6. Quod juvenis ab adultera seductus est instar bovis qui inscius ducitur ad lanienam Pro. 7. 22. Quod Israel bovi dissimilis est, qui possessorem suum agnoscit Es. 1. 3. Quod vitulus &leo, vaccaque &ursa degentes simul, Judaeos referunt cum Gentibus in eandem Ecclesiam coalescentes Es. 11. 6. 7. Quod clamare se dicit Esaias ut vitulam triennem, quâ aetate tauro vocalior est Es. 15. 5. Quod se castigatum fuisse scribit seremias, ut vitulum nondum edoctum, qui scilicet pluribus plagis ad jugum ferendum instituitur Jerem. 31. 18. Quod ab eodem Aegyptus vitulae speciosissimae, &Aegyptii milites comparantur vitulis triturantibus Jerem. 46. 20. 21. Chaldaei quoque Jerem. 50. 11. Et Dei cultores Malach. 42. Quod uni e quatuor animalibus modo vituli, modo Cherubi species tribuitur Ezek. 1. 10. &10. 14.