Latin
30.5 to 30.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 30.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quod cum juvencâ refractariâ confertur refractarius Israel Ol. 4. 16. Et Ephraim cum vitulâ edoctâ, quaeque amat triturare. Et cur transiisse dicatur Deus super pulchritudinem colli ejus Os. 10. 11. Quid sit reddere juvencos aut fructus labiorum Os. 14. 2. In petra negari equos currere, aut arari bobus Amos. 4. 12. Quia inter homines quibus cor est lapideum prophetae frustra currunt, &laborant in cassum, ut tam dura corda proscindant verbi vomere. Sic 1 Cor 9. 9. ad pastores refertur lex quae bovem triturantem capistrare prohibet. Inde ad minuta pecora devenientes, oves &capras docemus Hebraice communi nomine contineri, quia multa habent communia. Et cum Hebraeis ovium nominibus Chaldaica quaedam explicamus ex Daniele &Esdra. Et quae habet Stephanus protomartyr Act. 7. 16. de sepulchri emptione a filiis Emmor, cum Mose &Josua conciliamus. Ibidem de gregum pastoribus disserturi, pastoritiam artem, quam Patriarchae professi sunt, agriculturae praeferimus, tanquam ad plura utilem, Ecclesiasticique non minus quam politici regiminis imaginem. Et post nonnulla pastorum nomina ex Chaldaismo aut Arabismo deducta, illos in dominos gregis &mercenarios distinguimus. Hos rursus in primarios, qui dicuntur principes gregis &secundarios, qui Talmudicis &cargilim. Utrique mali vel boni, quorum amplae descriptiones ex Scriptura afferuntur &explicantur. Obiter docetur quid sit ἀγραυλεῖν, &quo anni tempore Christus est natus. Et describuntur vasa pastorum, vestes, pera, arma, musica, tabernacula. Et ne quis inter ἄπρα ¶doxa rejiciat quod David citharâ suâ Saulis furorem compescuisse narratur, multa proferuntur ex historiis de musicae mirâ vi ad animos deliniendos. In ovibus spectatur balatus, qui etiam ad alia transfertur. Adeps, cujus esus Judaeis sub poena mortis erat prohibitus, sed non sine exceptione. Medulla, a qua agni pingues coro quasi medullati dicuntur. Lac, unde agnus subrumus Hebraice dicitur agnus lactis. Et ex eodem fit butyrum fere tam pingue quam ex bubulo. Lana, in qua observanda color, tonsio, usus &corruptio. Color in Scriptura albus, candidus. Item Gen. 30. &31.