Latin
32.9
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 32.9
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis ad parietem canes crure sublato mingant, non tamen ad canes sed ad viros pertinere probatur quod in Prophetis toties legitur, neminem superfuturum aut superfuisse qui mingat ad parietem. Nempe etiam in atroci bello soli viri caedebantur Gen. 34. 25. Num. 31. 7. &c. Neque enim in hostes ulterius grassari lex permittebat Deut. 20. 13. 14. Canum vigilantia laudatur. Et nocturna divagatio Ps. 59. 7. 15. Et rara in dominos fides, quibus se viae comites praestant, &caudâ abblandiuntur Tob. 5. 23. &11. 3. in Vulgata. Ibidem obiter actum de canum somno &somniis. Et quaeritur an κεια sint Melitaei catelli, Matth. 15. 27.