Latin
33.1 to 33.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 33.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum in canis vertagus Prov. 30. 31. Canes pecoris custodes describuntur Job. 30. 1. Cum canibus conferuntur pastores Es. 56. 10. Ut in Horo Apolline sacri scribae. Caput canis dicitur qui praeficitur canibus 2 Sam. 3. 8. quod munus est vilissimum. Quia canis ipse vile est animal Multis vitiis laborant canes. Hinc est quod canum nomine profani significantur Matth. 7. 6. infideles Matth. 15. 26. piorum hostes Pl. 22. 17. 21. impuri homines Apoc. 22. 15. pastores mercenarii Es. 56. 10. Multi canes pigri sunt &somniculosi, quales ibi describuntur. Et horum proprium τὶ λοίδων. Proinde viatoribus plerumque infesti sunt, qui baculis coguntur in eos se tueri 1 Sam. 17. 43. Hyperbolicum igitur est, aut prorsus miraculosum, si verbo datur venia, quod legitur Exod. 11. 7. nullum canem hirrivisse in Israelitas ex Aegypto excedentes. Quaeritur quid sit canem auribus tenere Pro. 26. 17. Et docetur quanta sit canum impudentia &voracitas in Es. 56. 11. Et propter immunditiam canes &sues in Scriptura saepe jungi. Nec licuisse canem vel pretium canis offerre Deut. 23. 18. &Es. 66. 3. Tamen in Aegypto canes fuere in magno cultu, &alibi in sacrificiis admissi. Hyaena cani quam adversa sit Sirach. 13. 20. Canis ad vincula Proverbium ex Graeca Versione petitum, sed corruptâ Pro. 7. 24. quae a nobis restituitur. Suum vitium est μουτία, unde illis Hebraeum nomen. Judaea neque sues neque subulcos ullos habuit. Quod Porphyrius quoque asserit. Hinc in Christi parabolâ filius acolastus porcos in Judaea non pavit, sed in remota regione. Et Gadara urbs in cujus agro pascebantur porcorum duo millia, Graeca fuit non Judaica. Incolas pro Gadarenis Gergesenos vocat Matthaeus tanquam a Gergesaeis oriundos. Nisi quis malit Gerasenos cum Hieronymo legere, quia Gadara &Gerasa vicina erant oppida. Et tot porcorum domini potuerunt utriusque esse incolae. Sues autem ideo Judaea non habuit, quia sus vulgo hominum non nisi mortuus prodest. Judaeis autem ne mortuus quidem. Cum eum tam ad esum quam ad sacrificia adhiberi lex prohibeat. Cujus prohibitionis causae commentitiae refelluntur, verae asseruntur. Et observantur haec quinque. 1. Legem quae porcinam vetat fuisse valde praecisam. 2. Judaeorum hostibus inde natam esse occasionem illos acriter insectandi. 3. Non tamen ideo vere pios ab exacta ejus observatione potuisse deterreri. 4. Vicinas quoque gentes non paucas a sue abstinuisse. 5. Has leges a Christo &Apostolis fuisse antiquatas. Explicantur parabolae a suibus desumptae. Vt annulus aureus in naso suis, ita formosa mulier, &perversi animi Pro. 11. 21.