Latin
348.6 to 348.8
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 348.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Qui cum conduxit operarios, ut cedros exscindant, &operiant, quodcunque animal decidat, &moriatur intereà temporis, solùm posteriorem ejus esse reum: sed exinde, si quae moriantur, utrosque ex aequo esse reos. Sectione octavâ, Cùm cisterna custodi traditur, hujus esse praestare damnum, modò nè sit stultus, aut puer, tum enim esse dominorum Sectione nonâ, Cùm quis cisternam operit situlis vicini sui, &vicinus eas repetit, atque aufert, dominum teneri damni. Sectionibus decimâ &undecimâ, Idem esse, si quis fodiat VNDINIDI cisternam, aut foveam, aut speluncam, aut aquae ductum, modò altitudo sit OTEUDV decem palmorum: nam in foveam minùs altam cadi absque vitae discrimine. Id tamen de fovea inaquosa accipiendum. enim aqua sit in fundo, unum aquae palmum haberi pro duobus aridis. Sectione duodecimâ, Si unus fodiat cisternam decem palmorum, quam secundus ad vigesimum tertius ad trigesimum palmum excavet, omnes esse ex aequo reos. Sed, si unus nonnisi novem palmos foderit, &alter decimum addiderit, aut ad palmi altitudinem cisternae oram evexerit, istum solùm esse reum. Sectionibus decimâ tertiâ &decimâ quartâ, Si quis profundam fossam fodiat, &alter eam diatet, &bos in eam decidens nonnisi ex exhalatione ejus moriatur, qui dilatavit liber est; quia minuit exhalationem: nam quò fossa latior, eò minor est exhalatio. Sed, si ipso casu bos moritur, eum esse reum, cùm bos cecidit ex qua parte is dilatavit. Multa sunt. hujusmodi usque ad finem capitis: de terrae aggere decem palmorum facto in loco publico, ex quo bos praeceps cadat.