Latin
349.1 to 349.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 349.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
De quali praecipitio idem judicium, quod de fovea; nempe, si bos sit coecus, aut noctu cadat: nam si interdiu cadat bos oculatus, id fieri praeter morem. Neque enim bovem oculatum interdiu in foveam, aut ex praecipitio in declive, cadere solere. Item de bestia, quae solùm laesa est; non item caesa De bestia polluta, quae sepeliri debet, non comedi De bestia, quae in foveam cadit ipso illo tempore, quo foditur, non progrediendo, sed recedendo, fodientium strepitu absterrita. De bestia, quae hoc ipso metu non cadit in foveam, sed ad oram foveae, &moritur. De bestia, quam in foveam bos impellit, uter damni teneatur, bovis dominus, an foveae. Et, si quis lapidem ponat ad oram foveae, ad quem impingens jumentum cadat, uter sit reus, foveae dominus, an qui lapidem apposuit. Et, si bos casu suc hominem interimat fodientem in loco publico, fossorne sit reus, an dominus bovis. Haec ille, &plura alia, quae consultò praeterimus, ne lectori fastidium creent. Ex quo specimine abundè apparet, Hebraeos veteres, ex quibus haec desumpta sunt, fuisse in his minutulis ad superstitionem usque accuratos, dum negligebant τὰ βαρύτερα τοῦ νομου, quae Legis graviora sunt: quod illis jure merito Christus objicit Matth. xxiii. 23 Exod. XXI. 33. 34. Si ferierit hos alicujus bovem proximi sui, ita ut moriatur venderlevem vivum, &pecuniam pretii ejus inter se divido sed &mor tuum divident. Aut si notum fuerit bovem, antea fu isse petulcum, nec custodiverit eum Dominus ejus, reddet vovem pro bove, &qui mortuus est erit illim. Pro quo Jonathan, τίνη λτ Ν Ejusque cadaver &pellis erit illius. Ad hanc Legem ita Maimonides capite primo libri De damnis Omne animal, quod est in hominis potestate, si laesit, tenetur dominus reparare damnum; quia possessio ejus id intulit. Dicitur enim in Lege,* Si feriat hos alicujus bovem proximi sui, &c. Quod aequè pertinet ad omnes bestias feras, &aves; cum Lex de bove nonagat, nisi ea exempli gratiâ.