Latin
38.1 to 38.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 38.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
In titulo Psal. 72. vor &cerva Aurorae seu matutina vocari videtur quae summo mane surgit, ut catulos lactet &eis cubile sternat, quales describit Xenophon in Cynegetico. Ab his nempe vocibus incoepisse puto sacrum Canticum ad cujus numeros David Psalmum illum scripsit. Initium Psalmi 42. sive cum veteribus reddas, ut cervus desiderat, vel cum recentioribus, ut cervus glocitat ad fontes aquarum, res eodem recidet: Cum aliam glocitationem, aut, ut purius loquamur, cum alium cervi ruditum recentiores non intelligant, quam qui fit aquarum appetitu. Cervum autem aquas appetere Hebraei dicunt tribus de causis. Aut cum in siccis locis degit: Aut cum serpentum esu incaluit: Aut ut a venatorum &canum insectatione se liberet, &saltem longo cursu defessus recreetur. Ad Dei verba Job. 39. 1. An nosti tempus quo pariunt ibices rupicolae? An parturitionem cervarum observasti? Numeravistine menses quibus conceptum adimplent? Novistine tempus partus earum? videtur posse regeri in hac quaestione nihil esse arduum, quodque non queat facile solvi: Cum quo tempore pariant cervae &ibices possit a quovis observari. Et vero Xenophon, Aristoteles, Plinius, &Julius Pollux illud pensiculate notaut. Verum enimvero hic agitur de cognitione Deo propriâ, quâ res omnes non solum novit, sed &dirigit, &providentia sua gubernat, quae hic non parum se prodit. Cervarum enim partus est difficilis. Et serpentes illis obstetricari Hebraeorum merae nugae sunt. Sed verius est quod Philosophi tradunt, naturae quodam instinctu se ipsas ante partum herbulae esu purgare, quae dicitur seselis, &sic uterum faciliorem reddere. Quin partum illarum quandoque Deum promovere terrore vocis suae, docent haec Psaltis regii Ps. 29. 9. Vox domini facit parturire cervas. Itaque incurvantur, foetus suos pariunt, dolores suos emittunt (id est cum dolore catulos suos) Et valent catuli earum, crescunt in agro, exeunt, nec revertuntur ad ipsas Job. 39. 3. 4. Quam porro curam adhibeant in iis educandis disce ex Aristotele, Plinio &Aeliano. Summae igitur famis indicium est, cum cerva hinnulum quem peperit in agro deserit, quia nulla est herba Jerem. 14. 5. Ut quod habetur Thren. 1. 6. cervos pascuum non invenire, &abire sine viribus, ante faciem insequentis. Cervinae carnis esus in Lege commendatur Deut. 12. 15. &14. 4. 5. &15. 22. Proinde in quotidiano victu Solomonis censentur cervi &capreae 1 Reg. 4. 23. Et in fabulis Telephus lacte cervae, Achilles cervorum medullis nutriti fuisse leguntur.