Latin
38.5 to 38.8
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 38.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quin continuo cervinae carnis usu febres amoveri scribunt Plinius &Solinus, quia ipsi nunquam febricitant. Aliter tamen tradunt medicorum filii. Frequentes fuisse cervos in Judaea &vicinis locis, non solum ex sacro Cantico &Jeremia scimus, sed etiam ex Aeliano, qui in fine libri quinti, peculiari capite de Syriae cervis, eos in altissimis Syrorum montibus, Amano, Libano &Carmelo progenerari docet. Inter symbolicos Scripturae cervos primu se offert Nephthali, de quo Jacob, Nephthali cerva emißa &c. Gen. 49. 21. Et Chaldaei interpretes illum cum cervâ emissa conferri volunt ratione velocitatis. Quod ut probent duas fabulas comminiscuntur. Unam Nephthalim ex Aegypto cum fratribus redeuntem, illos cursim antecessisse, ut patri nuntiaret Josephum adhuc esse in vivis. Alteram, cum Jacobus a filiis prope Hebronem in caverna Macpela esset sepeliendus, tam pio consilio se opposuisse Esavum, hanc cavernam suam esse causatum. Quem ut refellerent, Nephthalim in Aegyptum misisse, ut emptionis instrumentum ocyus inde afferret: Idque ab eo mirâ diligentiâ fuisse praestitum. Quas fabulas facile esset ex Scriptura confutare. Sed &Hebraea Jacobi verba docemus aliter potuisse legi. Pro. 5. 19. Uxor viro suo grata vocatur cerva amorum, &ibex gratiae. Amorum &gratiae, id est amabilis, gratiosa, venusta. Ita in Anacreonte cerva est ἐρέον amabilis, in Oppiano bubalus huic congener ἐρατὸς χρόᾳ, ῥαιδρὸς ἰδέθαι, colore amabilis, pulcher aspectu. Iu Virgilio: Cervus erat formâ praestanti, &cornibus ingens. In Silio: Cerva fuit raro terris spectata colore. Et Hebraice caprea 23 gazal. Et Arabico proverbio vocatur ibice pulchrior quisquis habetur tsebi a decore dicitur, pro pulcherrimo. ut Arabice ab amore Obe dabi &Chald. tono tabja dicitur. Unde foemininum tran TabjeCaprea ut Hebr. rax tsebi, ita Arab. &D tha vel Tabithae puellae nomen quam suscitavit Petrus Act. 9. 36. Hinc Graece redditur Δορκὰς. Cujusmodi nomina in Oriente esse frequentia multis exemplis probamus. Δορκὰς dicitur ταρὰ τὸ δέρκω a visu, quia caprea non solum venustos, sed &alacres vividosque habet oculos, &inter dormiendum apertos, ut Graeci scribunt, aut ut Chaldaei, unum clausum, alterum apertum. Itaque Patres Sponsum in sacro Cantico, id est Christum, cum capream toties conferri volunt, propter summam perspicaciam. Nos propter alacritatem &exequendi celeritatem, quia de Sponsi saltibus, aut fugâ, aut reditu iis locis agitur quibus cum capreâ confertur, Cant. 2. 8. 9.