Latin
38.9
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 38.9
Unproofread scanNot analysed yet
17. &8. 14. Et Scriptura in caprea non laudat oculorum acumen, sed pedum pernicitatem. Vide imprimis 2 Sam. 2. 18. &1 Par. 12. 8. Caprea tamen saepe incidit in venatorum manus. Et quibus modis capiatur, aut venatorum artes eludat, dicimus ad Pro. 6. 5. Erue te ut caprea e manu, aut ut avis e manu aucupis. In quae verba, quia videntur esse hiulca, varias conjecturas afferimus. Et ea conferimus cum his Sirach. 27. 21. (al. 22.) Effugit quasi caprea de laqueo. Ibidem Esaiae verba capite decimo tertio versu decimo quarto.