Latin
39.9 to 39.10
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 39.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Cornua habent vastissima, &ad nates usque protensa, quae propter multiplicem usum censet Chaldaeus interpres inter merces pretiosissimas Ezek. 27. 15. In haec cornua in petras se librare, ut tormento aliquo rotatos: Et per illorum foramina respirare nonnulli asserunt. Et foeminas hoc incommodo maxime laborare, quod facile excaecantur. Laudatur ibicum in catulos στεργὴ, &in parentes pietas. Atque ut cerva Telephum, capra Aegistum, bubalis Macarium, ita ibex Jonam prophetam infantem lactasse fertur. His pertractatis, nos accingimus ad quaestionem an eum reem vel eij rem vere sit monoceros. Et postquam in unum congessimus quaecunque scripserunt veteres &recentiores de animalibus unicornibus; Docemus ex Scriptura colligi cum reem procerum esse animal, cum de Israele dicat Balaam, Tanquam altitudines Reem ipsi sunt Num. 23. 22. &24. 8. Αλτικὸν quoque &ποδη τκὸν, cum de voce Dei canat Psaltes. Facit ut exiliant cedri sicut vitulus, Libanus &Sirjon ut catulus Reemim, Ps. 29. 6. Validum insuper, ferum &indomitum esse probant Dei verba ad Jobum: An volet Rem servire tibi? An ad praesepe tuum pernoctabit? Anne Rem in sulco ligabis loro tuo?