Latin
40.1 to 40.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 40.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
An occabit valles post te? Num fides ei, quia magnum est robur ejus? &committes ei laborem tuum? Num credes ei quod reddat semen tuum, &in aream tuam congreget: Job. 39. 9. &c. Cornutum denique esse animal, &celso cornu terribile docent haec Mosis de Josepho: Cornua Reem sunt cornua ejus, quibus populos feriet ad terminos terrae, Deut. 33. 17. Et haec Davidis Pl. 22. 22. A cornibus Reemim exaudies me. Et Ps. 92. 11. Et attolles ut (cornu) Reem cornu meum. Inde Reemim vocantur Idumaeorum principes Es. 34. 7. Quae cum Indico monoceroti tribuerint Graeci veteres, illum nomine Reem significari putaverunt Septuaginta interpretes. Cui sententiae ideo non accedimus, quia nobis suspecta sunt quae de monocerote traduntur. Cum qui de eo scribunt sibi non constent. Nec solum diversi diversa scribant. Sed &singulae descriptiones multa habeant ἀνύστατα. Ut cum jungunt cervi caput &equi corpus, cum elephantis pedibus; Et his pedibus tribuunt cursum citatissimum. Et hoc animal negant vivum unquam esse captum, aut vero posse capi. Nec è Graecis aut Romanis quisquam est qui illud se vidisse scribat. Imo nec ex Arabibus qui Indiae partem diu tenuerunt. Et de eo nihil certi afferunt Garcias ab Horto &Linschotius, qui in India vixerunt per multos annos. Nec veri erant monocerotes, sed Oryges, quos Vartomannus in Arabia se vidisse jactat. Quale est quod ceti dentes ostentant pro monocerotum cornibus, quod jam neminem latet. Reem denique a Mose bicornis describitur Deut. 33. 17. Et a Davide Ps. 22. 22. Et ab Hebraeis doctoribus in Talmudico tractatu Zebachim, &in capitulis Rabbi Eliezeris verbis disertissimis. Aliis Reem est rhinoceros, cujus sententiae auctorem Aquilam sequuntur Oleaster, Steukus, Forerius &Mariana. Et inter utrumque fluctuant Hieronymus, Isidorus &Pagninus, qui pro Reem modo monocerotem habent, modo Rhinocerotem. Et rhinoceros quidem verum est animal, sed Hebraeis ita ignotum, ut in eorum scriptis ne semel quidem nominetur, quod quidem sciam. Neque illi conveniunt haec Davidis: Attolles ut (cornu) Reem cornu meum. Nemo enim dixerit in sublime attolli cornu rhinocerotis, quod tam ratione situs quam molis est depressissimum. Sed nec Bootio accesserim, qui Reem esse urum magno molimine contendit. Cum urus sit Germanicum animal, non solum Judaeis ignotum, sed &Romanis ante Caesarem, &Graecis hodieque.