Latin
43.9 to 43.10
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 43.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Contra Theophrastus apud Plinium tradit invectitias esse in Asia columbas. Columbas igitur post diluvium primo in Graeciam &vicina loca contendisse putamus, atque inde paulatim in reliquum orbem esse dispersas. Objicies columbam ab Abrahamo oblatam Gen. 15. 9. &Sacrificia in Lege ex columbis. Et columbas Semiramidis, a quibus ipsa dicta est. Et in Assyriae regis vexillo. Et a Syris cultas ab omni aevo. Et illarum esum vetitum. Et Cuthaeorum idolum fuisse columbae imaginem in monte Garizim repertam. Respondeo aevo Mosis oblatos fuisse eum a pullos columbarum, ut Lex diserte praecipit. Sed an Abraham idem obtulerit in quaestionem posse vocari. Solum enim obtulisse legitur eunt am turturem &gozal id est pullum sive columbae, sive turturis, palumbi, liviae &c. Nam gegal eo usque potest extendi ut diserte scribunt Arabes. Ita columbae ferae Semiramidem aluisse traduntur. Et ipsa dicta Semiramis, id est πιειστερὰ ὄρειος columba montana seu fera, Hesychio interprete, quod verissimum. Additur Semiramidem esse longe recentiorem quam putat vulgus doctorum. Et Assyrios pro signo militari columbam non habuisse, sed aquilam.