Latin
44.1 to 44.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 44.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et Cuthaeos columbam coluisse nullo argumento probari. Neque id potuisse consistere cum Lege Mosis, quae columbas offerri jubet, &antequam Legi adhaesissent alia habuisse idola 2 Reg. 18. 30. 31. ps. 68. 14. alas columbae describit Psaltes argento obductas, &pennas ejus pallore auri. Argento obductas, id est argenti instar summe albas, quales in Graecia primum visae, cum Xerxis copiae in Atho monte profligatae sunt. Et pennas ejus pallore auri, id est auro pallido, quod OcP: wark AethiEx pennarum aureo colore judicatur quando turtures aptae sint, &columopice a pallore dicitur. Etiam in columbae collo Soli opposito aurei &alii colores, sed solum apbae ad sacrificia ineptae. parentes. Quo argumento ἀκαταληψίαν adstruxerunt Arcesilas &Carneades. Pullos etiam in ovo pingi posse docetur. Oculi columbarum Sponsae tribuuntur Cant. 1. 15. &4. 1. id est puri, venusti, simplices, casti. Quia columba solum conjugem respicit, neque oculos in ullum alium conjicit. At Cant. 5. 12. Sponsi oculi ut columbarum ad decursus aquarum, lotarum in lacte, manentium ad plenitudinem. Columbae enim ad aquas oculos habent excitatiores, quia ad eas libentius degunt, maxime si sint ad plenitudinem, id est si alveum impleant, ut sint potu faciles. Lacte lotae, id est candidae, ac si alba fierent quae lacte lavantur, ut Job. 9. 30. Si lavero me aquis nivalibus. Hebraeis ad plenitudinem plane aliud sonat. De columbae gemitu agitur Es. 38. 14. Gemebam ut columba. Et El. 59. 11. Vt columbae gemendo gemimus. Et Nahum. 2. 7. ubi parum deducentes videtur esse pro ruino gementes tanquam voce columbarum. Tamen nihil mutandum &recepta lectio defenditur. De volatu Es. 60. 8. convolant ut columbae ad fenestras suas, id est ad columbaria sua, quo revolant citius, cum ad nidos revertuntur. Et Os. 11. 11. Trepidabunt (id est summa festinatione fugient) ut avicula ex Aegypto, &ut columba ex terrâ Assyriae. Quia columbae volatus est pernicissimus. Ideo Ps. 55. 7. alas columbae optat David, quibus celeri fugâ se subducat ex imminenti periculo. Ibi obiter de columbis internuntiis, " parasangas unâ die volent. Columbae in columbariis degunt Es. 60. 8. in fossis Jerem. 48. 28. in fissuris petrae Cant. 2. 14. imprimis in metu accipitris. Et in vallibus Ezek. 7. 16. Et in montibus, unde dicta Semiramis. Arboribus etiam insidere columbas proprie dictas ex variis scriptoribus probatur, &ex titulo Psalmi 56. qui non satis intelligitur.