Latin
461.1 to 461.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 461.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod suo loco jam probavimus. Johannes igitur illius coenae tempus accuratè designat. Et mirum ab illis id objici, quod tam facilè queat in ipsos retorqueri. Sed in sequentibus plus videbitur esse virium. foh. xviii. 28. Judaei, qui ex Caipha domo Christum ad Pilatum deduxerunt, noluerunt in Praetorium ingredi, ἵνα μὴ μιανθῶσιν, ἀλλὰ ἶνα φάγωσι τὸ Πάχα, nè polluerentur, sed ut Pascha manducarent; id est, nè ingressus in Praetorium in capitali causa eos ita pollueret, ut à Paschali convivio excluderentur, ad cujus communionem se parabant. Ergo, inquiunt, Judaei nondum Pascha manducaverant. At Chri stus pridiè manducaverat. Non igitur eâdem die Christus, &Judaei manducaverunt. Respondeo Paschatis nomine agnum non intelligi, quem jam manducaverant, sed pacifica sacrificia per septem dies offerri solita. Sic in solenni Paschate sub Ezechia Rege 2 Par. XXX. 22. Comederunt septem diebus solennitatis, immolantes victimas pacificorum, &c. Nempe populo Rex piissimus de suo dederat mille juven cos, &ovium septem millia, &magnates juvencos totidem, &ovium decem millia, ut sequitur versu vigesimo quarto. Quam Ezechiae munificentiam Josias longè superans in idem festum contulit agnorum, aut hoedorum triginta millia, &boum tria millia. Hujusque aemuli Principes pecudum etiam, &boum aliquot chiliadas his addiderunt, 2 Par. XXXV. 7, 8. 9. Ubi notandum haec ita narrari, ut videantur tam boves, quàm oves, &hoedi destinari non ad Paschata inprimis, versu octavo, &nono: quorum 40 prior sic habet, Sacerdotibus dederunt &non ad Paschata bis mille &sexcentos (supple agnos, &hoe dos, quod ex prioribus repetendum) &hoves trecentos. Et posterior, Largiti sunt Levitis ad Paschata quinquies mille (agnos, aut hoedos) &quingentos boves. Proinde Hieronymus versu octavo, Dederunt Sacerdotibus ad faciendum Phase pecora commixtim ioc, &boves Coc. Et Graeci ibidem, Eδωταν εἰς τὸ δασὶν πρόβατα, καὶ ἀμοὺς, καὶ ἑείρους διαίλια ἐξακόστια, καὶ μόχους τριακοσίους. Et versu nono, Ἀπήζξαντο τοῖς Λφίταις εἰς τὸ Φασέκ πρόβατα ποντακισαλίους, καὶ μόχης πεντακοσίους quomodo etiam Syrus, &Arabs. Et apocryphus Esdras capitis primi versu octavo, &nono, utrobique εὶς Πάχα. In his igitur vix causam dixeris, cur non vox tos, ad Paschata, bobus, &agnis censeatur esse communis. Tamen, quia id negari poterit à contentioso interprete, res constabit certiùs ex his Deat.