Latin
461.5 to 461.6
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 461.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
xvi. 2. T. II VINI D TOD i Mactabis Pascha Domino Deo tuo, oves, &boves ubi Paschae nomen oves &boves palàm complectitur Scio non paucos interpretes hic Paschatis nomine so lùm agnum intelligere, quasi tria hìc jubeat Moses nempe ut Deo mactentur Paschata, seu Paschales agni, oves, &boves. Sed huic interpretationi repugnare verborum ordinem attentus lector animadvertet. In confesso enim est haec omnia Deo fuisse mactanda, quod ut significetur, si Pas. ha, oves, &boves sint tria diversa, Lex sic erat concipienda, Mactabis Deo Pascha, oves, &boves; vel, Mactabis Pascha, eves, &bo ves Deo Domino tuo. At in verbis ita conceptis, Mactabis Pascha Deo Domino tuo, oves, &hoves, solùm Pascha jubetur Deo mactari, quia est genus ad sequentia, quasi dicat, Mactabis Pascha Deo, nempe oves, &boves. Quae adduntur ἐπιξηγητικῶς, ut sciPars prima. amus quid sit illud Pascha, quod Deo est immolandum. Bene igitur Hieronymus, Immolabis Phase Domino Deo tuo de ovibus, &de bobus.