Latin
470.1 to 470.5
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 470.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
DVDDVNDID NIDONI C. Si quis servum jam adultum à Cuthaeis comparavit, qui circumcidi nolit; revolvuntur cum eo omnes duodecim anni menses (id est, toto anno servatur) sed non licet eum servare diutiùs incircumcisum? Debet igitur Cuthaeis iterùm vinundari. Vernas tamen, seu infantes à servis domi natos, etiam invitis parentibus, à dominis octavo die potuisse circumcidi palàm est; quia liberi in servitute nati non tam erant patris, quàm heri. Proinde servus, anno Sabbatico Legis beneficio ex servitute exiens, liberos ex ancilla creatos secum non abducebat, sed domino replinquebat, Exod. xxi. 4. Quae Lex excludebat incircumcisos, excludebat etiam apostatas, &rebelles in Dei Legem. Nempe, ut ait Apostolus Rom. ii. 25 Circumcisio quidem prodest, si Legem exsequaris, sed si transgressor Legis fueris, circumcisio tua facta est. prae putium. Hinc Exod. XII. 43. ita habuit Hierosolymitana Paraphrasis, prout Elias citat in Thishi, Nem Israëlita, ONDR, qui defecit (vel apostata fuit) ex eo comedet. Pro quo Onkelos, DR, qui recessit. Et Jonathan cum auctario, τται qui recessit, nec reversus est; nè quis putet non relinqui locum poenitentiae. Sed in Hebraeo solùm est, 733 12 –Quisquis est peregrini filius non comedet ex eo. Peregrini filius, id est, ἀλλογενὴς alienigena, ut Graeci &Hieronymus rectè reddunt. Itaque haec verba ad Gentes pertinent, non ad Judaeos apostatas Sed Chaldaeos pro a ben nechar, id est filio peregrini, puto legisse a ben necher, id est filium alienationis, &eos intellexisse, qui per apostasiam à Deo alienantur. Videri possit quâ Lege excluduntur incircuincisi etiam excludi foeminas, quae non circumcidebantur: maximè, cùm in Lege soli mares ad tria festa se conferre jubeantur. Vide Exca xzin. 17. &XXXIV. 23. &Deut. xvi. 16. Sed Exod omnis coetus Israël xii. 6, 47. LN ΠV jubetur Pascha celebrare. Itaque foeminas, una cum viris, solennia haec festa celebrâsse patet exem plo Elkanae, qui quotannis ambas uxores, cum filiis, &filiabus, secum ducebat Siluntem ad solennia festa, 1 Sam. i. 3. 4. Joseph quoque, &sancta virgo festo Paschatis Hierosolymam annuatim se conserebant, Luc. ii. 41. Neque dubium, quin idem praestiterint omnes eorum temporum piae mulieres. Proinde illis fuit sua pars in sacris conviviis. Et quo die sacrificabat Elkana, uxori suae.