Latin
470.6 to 470.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 470.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Peninnae, ejusque filiis, &filiabus omnibus dabat sacrificii partes. Et Annae, quam amabat, dabat DEN IVIN YUD portionem unam honorariam, i Sam. I. 4. 5. David quoque, oblatis sacrificiis eucharisticis, horum partem impertiit omnibus Israëlitis (wα 71 OD à viro ad mulierem, id est, tam his, quàm illis, 2 Sam. vi. 18 19. Et Sacerdotum filiae sacris cibis vescebantur Num. xviii. 11. 19. Quidni igitur credamus mulie res etiam Paschae participasse, quod eucharistici sacrificii fuit genus, ut docuimus? Hebraeos certè Maimonides, Pasch. cap. 2. §. 4. non solum mulieres admittere docet in Paschalibus conviviis, sed &nonnunquam, ut ait, cui a 30 nona in contubernium faciunt totum ex mulieribus etiam in secundo Paschate. Neque verò illas exclusit lata L ex in incircumcisos: cùm mulici incircumcisa dici nequeat, quia ad eam non pertinet circumcisio. Quid? quòd Θay, arel, propriè ἀπιείτμητον incircumcisum non sonat, quomodo red di solet, sed ἀκρόβυστον praeputiatum, si ita loqui liceat, quod sequutus est Aquila. Mulierem autem non posse oratione pacatus.