Latin
49.8 to 49.9
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 49.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Nemo enim cum Christo in unum coalescit, qui non ejus carne &sanguine vere vescatur, quamvis modo Spirituali. Proinde Hieronymus per πῶμα seu cadaver passionem Christi vult intelligi. Et Chrysostomus Christi corpus πῶμα vocari dicit propter mortem, &ad Eucharisticam cum Christo communionem haec transferens, vult ut ad hoc corpus accessuri, tanquam spirituales aquilae ad alta contendamus, &nihil cum terra commune habeamus. Ezek. 17. Babylonis &Aegypti reges cum aquilis conferuntur, quia cum impetu in praedam objectam ruebant, &magnâ celeritate bella conficiebant. Sed Babylonio pennae longiores attribuuntur, &plurium colorum, quia ditio illi fuit major, &in plures populos. Quae eadem metaphora in aliis Prophetis frequens. Sic de Assyrio dicitur Jerem. 48. 40. Vt aquila involabit. Et 49. 22. Ascendet ut aquila, involabit, extendet alas suas. Et Dan. 7. 4. prima bestia, quae Babylonicum imperium adumbrabat, alas habebat aquilae. Et ad Nebucadnetsarem haec pertinent Os. 8. 1. Quasi aquila Ad quae Prophetarum loca notandum est Persicos reges aquilam aquila involat super domum Dei. auream pennis extensis pro regali signo habuisse. Neque vero est absimile etiam Assyriae regibus hoc idem fuisse signum, &eo Scripturam alludere, quoties aquilarum nomine illos designat.