Latin
50.1 to 50.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 50.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nec solum reges, sed &ipsa gens (Chaldaei inquam &Assyrii qui Nebucadnetsare duce Judaeam devastarunt) instar aquilarum fuit ad escam properantium Jerem. 4. 13. Thren. 4. 19. Hab. 1. 8. Itaque ad eandem pertinent minae Legis de gente remota, quae ab extremis terrarum finibus sicut aquila in Judaeos involabit Deut. 28. 40. Et falluntur Cabalistae qui ad Alexandrum haec referunt joculari de causa. Quomodo aquilinae illae pennae post mortem Nebucadnetsaris paulatim avulsae fuerint disce ex Dan. 7. 4. In immundarum avium censu post genuinam aquilam, secunda sequitur non peres, id est aquila ossifraga, ut ipsum nomen indicat. Nam non aut oua cum sin semot est ossa frangere Mich. 3. 3. Tertia est in ognija, id est aquila valeria, cujus tam Hebraeum quam Romanum nomen est a viribus deductum. Graece ossifraga ρῆνη dicitur, &valeria μελαναύτος, quae Homero &Aristoteli est avium robustissima. Quarta eum raa vel an das potius milvus est, Hebraice sic dictus ab eximio volatu. pleto bida, voce quae palam ad Hebraeam alludit. Quinta vt aja minoris accipitris species a sono vocis ita vocata, ut Arab. Et Arabice quia vox ejus [! jaja, Germanice smirle dicitur, Gallicè esmerillon, &Graece ut putatur αἰσάλων. Sexta iisdem est ---17 daja vultur niger a colore sic nominatus. Quarum avium satis habuimus nomina interpretari, quia de plerisque Scriptura praeter nudum nomen nihil habet. Tantum quia Job. commendat oculum τοῦ κ aja cap. 28. v. 7. a nobis citatur poeta Arabs anonymus, cujus Arabica verba sic sonant: Juju celer &pernix, cujus oculi vere suaves, &pupillae tanquam torno expolitae plusquam sapphirus. Et poeta alius Abu Nawas nomine, cujus Arabicos versus de hac eadem ave in libro de aucupiis sic reddimus paene ad verbum. Caesius, atque oculis nunquam fallentibus usus: Et quae venator non videt, ille videt. Rursus Es. 34. 15. Ibi ro dajoth inter se convenerunt, cum voce dajoth rapacium avium speciem aliquam significari in confesso sit, de vulturibus agi colligo, quia ut vere asserit Gesnerus, soli vultures τῶν γαμεωνύχον gregatim degunt, ita ut aliquando in uno grege quinquaginta se in Aegypto observasse scribat Bellonius. Itaque magnos exercitus solent turmatim sequi. Et vultures duodecim a Romulo visi sunt, tum cum Romam condidit. Unde collegit Vectius augur Romano imperio post exacta totidem saecula finem fore. Neque defuit eventus huic vaticinio.