Latin
5.5 to 5.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 5.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Unde factum ut qui Dio sis gruem, &qui agor hirundinem reddunt, Chaldaeum sequi se putent. Peccatur etiam in voce Nap kore, quam post Seniores &Hieronymum Jerem. 17. 11: perdicem reddunt novi interpretes quotquot sunt. Cum sit Arabicae &Aegyptiae gallinaginis genus, brevi pede, longo rostro, dorso viridi, quam Arabes libenter vident, quia illius adventum sequuntur imbres, quos in aridis locis avide expectant. Itaque etiam Hebraei in Berescith Rabba praelongum illi rostrum tribuunt, a quo ipso Hebraice Nap kore dicitur, cum aleph pro be in fine, ut Graece σκολόταξ, quia Hebraeum kora palum significat, ut Graecum σκέλοψ. Sed σκολόταξ pro gallinagine verbum est infrequens, quod praeter Aristotelem, nescio an Graecorum quisquam usurpet. Ab aliis enim gallinago vocatur ἄγρια πέρδξ, ut Latine rustica perdix, quia palato aeque grata est. Unde factum ut perdicem appellaverint Graeci interpretes. Sed ab iisdem illa ipsa vox redditur νυκτικόραξ 1 Reg. 26. 20. quia pro Nap lectum Rap daleth pro res. Nihilo levius errasse videntur Chaldaei interpretes, qui pro 10 vel cibo habent VNDE, id est pro coturnicibus phasianos, Exod. 16. 13. &Psal. 105. 40. Sed errori ansam dederunt Talmudici doctores, a quibus Subo seu coturnicum quatuor species recensentur. Nempe praeter coturnicem proprie dictam, γυ sicli (id est σκαλὸς ficedula) γγρ kichli (id est κίχλη turdus) &UNDE phisjoni (id est ρασανὸς phasianus) Tam absurde quam si quis vitulum, agnum &hoedum censeret inter leporum species. Saepe etiam peccatur in voce nux tsippor, quae cum sit generalis ad omnes aves (si unum locum excipias, in quo Hebraei passerem esse volunt, (a) quod ipsum necesse non est) tamen alii interpretes nomine mox saepe passerem intelligunt. Sic Levit. 14. 4. ubi leprosus qui mundandus est jubetur accipere duas conios tsipporim, vivas, mundas, aves in genere significari palam est, quarum aliae ex lege mundae, aliae immundae fuerunt. Recentiorum tamen vix quis quam est qui non reddat passeres cum Hieronymo. Et locus notissimus Ps. 102. 8.