Latin
5.8 to 5.9
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 5.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Vigilavi, &fui sicut paßer solitarius in tecto, reddi debuit, fui sicut avis non sicut passer. Neque enim ibi de passere, sed de bubone res est, ave solitariâ, quaeque noctu pervigil ferale carmen suum e tecti culmine occentat. Unde Poeta: Solaque culminibus ferali carmine bubo Visa queri, &longas in fletum ducere voces. Multa hujusmodi loca observo ubi de passere: Et falli Lexicographos qui negant majores aves Hebraice dici e vix tsipporim. Libro singulari qui partis secundae secundus est, immundarum avium ex Levitico viginti nomina exposuimus, &ex Deuteronomio unum insuper: Quorum interpretes vix quartam partem unanimi consensu recte exponunt. Et primum quidem OI neser genuinam esse aquilam neminem latet. Secundum quoque DAD peres, &tertium et ognija in aquilarum esse genere apud multos in confesso est. Sed de specie disputatur. Nobis non peres est ossifraga, quia nos vel vos paras per sin semol est frangere, adeoque ossa frangere Mich. 3. 3.