Latin
52.5 to 52.8
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 52.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quia privavit eam Deus sapientiâ, nec prudentiam ei impertitus est. Quo tempore in altum se attollit, ridet equum &seßorem ejus. Ex quibus agi de struthione liquido constat, cum praeter struthionem avis nulla sit quae ova aut pullos suos negligat. Et idem de cygno, meleagride, otide, columbâ, corvo, aquilâ falso tradatur. At struthionem ova deserere diserte docent Arabes, quibus haec avis est notissima. Unde est quod stultam vocant, &voces habent peculiares quibus ova illa deserta significantur. Calefieri autem dicuntur super pulverem, non calore qui vivificat, sed qui corrumpit. Idem igitur est ac si dixisset facer scriptor ova illa corrumpi seu putrescere. Additur eandem duriter tractare filios suos, quo pertinent haec Jeremiae Thren. 4. 3. Filia populi mei crudelis est, ut struthiones in deserto. Frustra laborare sequitur, ut Es. 65. 23. dicuntur frustra laborare qui filios non victuros generant. Absque timore est, non quod sit expers omnis metus. Est enim animal timidissimum. Sed quia provido illo timore caret quo impelluntur parentes ad prospiciendum suis. Quia privavit eam Deus sapientiâ: Quae brutis etiam suo modo tribuitur Pro. 6. 6. &30. 24. Matth. 10. 16. &c. Sed hoc animal esse stupidissimum probatur quinque argumentis. Cum in altum se attollit, ut est animal procerissimum, Ridet equum &sessorem ejus, id est despicit &spernit, non virium fiduciâ, sed celeritatis in fuga. Paucissimi enim equi sunt qui illam cursu assequantur. Nec desunt Arabibus propriae voces quibus efferant hanc struthionis pernicitatem. Avem decimam ino sachaph, id est larum seu cepphum, docuimus a tabe nomen habere, quia tam macra &exsucca est, ut qui implumem vident, illam putent tabescere. Neque id mirum, cum maris spuma inescetur atque alatur. Itaque ab hâc ave sumptâ metaphorâ κιπροῦθς dicitur qui vanis rerum imaginibus deludi se patitur. Et Pro. 7. 22. in Graeca versione incautus juvenis quem lenociniis suis demulcet adultera, eam sequitur κιπρωδεὶς, id est cepphi instar facile actus, aut facile deceptus. In Hesychio κιπρωθεὶς est ἐπαρθάς, ut suo loco notavi. Sed quod me fugerat, in ea voce grave mendum est. Et legendum ἐναχθεὶς, actus. Dicitur enim, ut habet idem Hesychius, ἐπὶ τῶν ἀλόγυ δικὴν ἀνοὕτως συνεπαγμένων de iis qui bruti instar stulte ducuntur. Sed hoc mendum in Hesychio jam pridem inolevisse suadet quod ex eo Suidas etiam habet, κιπρωθεὶς, ἔπαρθεὶς &c.