Latin
52.9 to 52.10
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 52.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Uudecimam vi nets accipitrem dici a pernicitate volatus fere in confesso est. Quia volatu maxime valet, quod Homerus &alii docent. Proinde apud Aegyptios ventorum &ignis fuit symbolum. Nec desunt qui ob id ipsum velint Soli fuisse consecratum, &propterea dici ἱέρακα, qui sacer aliud sit, nempe avis acuti visus, quo hoc genus maxime pollet. A poetae est sacer ales. Quamvis Arabibus A voce ea nets vocatur nisus accipiter fringillarius, potius quam a Niso rege Megarae, qui mutatus est in haliaeetum. De accipitre sic Deus Job. 39. 26. An per prudentiam tuam plumescet accipiter, alis suis ad Austrum expansis? Plumescet, Hebr. MN, id est περορνῆσει. Ut Jerem. 51. 11. κουσι γλατι πτεροῦτι τὰ βέλη, Gallice dixeris, empennes les fleches. Et alis versus Austrum expansis, cujus tepore novae pennae facilius succrescant. Proinde accipitrariae artis ἐπίπτας, accipitris caveam post pennarum defluvium ad Australem plagam obvertere didicimus ex Petro Crescentiensi. Disputatur obiter de saeculo quo repertum est hoc aucupii genus. Et refellitur R. Selomo, cui Jobi accipiter non est vera avis, sed Angelus Australi vento praefectus.