Latin
541.1 to 541.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 541.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Si de tam fidi canis victu lector est sollicitus, sciat locorum accolas, rei novitate perculsos, huic abundè prospicere, pane, &aquâ ad tumulum cui assidet, subinde missis Sunt &in urbicis canibus Melitai catelli, cuos opulentae mulieres in deliciis habent. Melitaeos dici vult Strabo à nobiliore illa Melita, quae Siciliae subjacet. At Callimachus, Plinius, Stephanus, Etymologus ad alteram Meliten referunt, quae pertinet ad Illyricum. Ne que lis facilè potest decidi, cùm hodiè catelli similes in neutra reperiantur. Melitaei canis apud Arabes nomen est multiplex, sed vulgatissimum kalati. Ioa Alkalati canis est parvo corpo G, Λαραυν re, membris valdè contractis qui etiam Sini vocatur. Sunt &qui Lagari appellent Ità Damir. Sini, id est, Sinensis: Zagari, id est, parvus, ut 3) Syris. Hoc nemini non est apertum Sed cur dicatur Kalati non est aequè obvium. An à Graeco Καλαθινη, quod in Adaei Epigrammate lib. 1. cap. 33. Melitaeae catellae aptum nomen est, quia in calatho, seu quasillo circumfertur. An potiùs ab He braeo verbo Oτp kalat, quod significat membra habere contracta, ut VND, sara, aequo longiora, Levit xxii. 23. Hos catellos Graeci plerumque κυνίδια, sec &κυνάρια nominant, ut Athenaei libro duodecimo ubi Timon Sybaritas habere dicit κυμάρια Μελίταῖα, ἀ περ αὐτοῖς καὶ ἔπεσθαι εἰς τὰ γυμνάσια, catellos Melitaeos. qui sequuntur ad balneum euntes. Et Epictetus in Ar riano lib. 2. cap. 22. Κυνάρια ὑδέτοτʼ οἶδις σαίνοντα καὶ προιπαίζοντα ἀλλήλοις; Nónne aliquando vidisti catellos abblandientes invicem, &inter se colludentes? Proinde Matth. XV. &Marc. vii. κυνάεια illa, qua micas è mensa cadentes colligunt, vir longè doctissimus vult esse Melitaeos catellos. Quod mihi non probatur, quia ibi vox κυναρίων ad contemptum pertinet, quasi vilissimos canes dixeris. Ut si pro homine di cas homuncionem, &pro muliere mulierculam. Quo modo Apostolus 2 Tim. iii. 6. αἰχμαλωτίζοντες γυναι κρια, captivas ducentes mulierculas. Et Graeci Inter pretes Job. xxiv. 21. γυναιον οὐκ ἡλέητε, muliercula misertus non est. Nempe mensarii canes, qui sub mensa cibi reliquias abliguriunt, ferè minoris statura sunt, ut jam antè monuimus.