Latin
541.5 to 541.6
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 541.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde Agasaeos in Britannia, sagaces canes, qui non sunt magnae molis, cum his ita confert Oppianus libro primo Venat. versu 471. Τῶν ἥτοι μέγεθος τὰ ὁμοεῖον ὔη δανοῖς Αἴγροις δικιδίοισι τραπεζίεσι κύνεσσι, Quorum quidem magnitudo aequalis est vilibus, catillenibus, domesticis, mensariis canibus Canibus urbicis quantò sint praestantiores qui in agris educantur Lycurgus (b) palàm fecit exemplo duorum canum ex eadem stirpe: quorum qui in urbi nutritus fuerat inter culinae lautitias in patinam obla tam irruit; alter, qui in agris vixerat, emissum leporem insequutus est. Nempe canes plerique in agris venationi assuescunt, quae absque canibus mutila est &imperfecta. Proinde venatio Graecè dicitur κυνηγισια, venari κωνητεῖν, venator κυνηγὸς vel κυνηγέτης, à ductandis canibus. Sic de Nimredo dicit Graeca versio Gen. X. 9. Οὗτος ἦν γίγας κυνηγός. Et de Esavo Gen. XXV. 27. Ἡσαυ ἄνθρωπος εἰδως κυνηγεῖν. Et Ps. xxii. 17. Εκύκλωσαν με κύνες πολλοῖ pro quo Aquila, &Theodotio, Κυνηγετ) πολλοῖ. Tamen in Hebraeo textu nulla apparent vestigia venationis, quae fit per canes. Nisi fortasse Prov. XXX. 31.