Latin
554.5 to 554.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 554.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
ἔποιτα Ταδάροις, καὶ ππῳ, καὶ τῇ Παυλανίτιδ προσπεσόντες· Syrorum autem vicos, &vicinas urbes (Judaei) devastarunt Philadelphiam, Gebonitin, &Gerasam, &c. Deinde in Gadara, &Hippon, &Gaulanitidem irruentes, &c. Et capite vigesimo, 17. πηνοί τε, καὶ Ταδαρεῖς ὁμοίως τοῦ μὲν θρασυτέρους ἀπεσκεν ἄσαντο, τοῦ δὲ σοβεροῦς δια φυλακων εἴρον. Hippeni autem &Gadarenses Judaeorum quidem audacissimos amoliebantur, metuendos autem in custodiis habebant. Et paulò pòst, Γερασηνοί τε οὔτε εἰς τοῦ ἐυμείνανται ἐπλημ μέληζαν, καὶ τοὺς ἐξελθεῖν ἐθελήζαντας πρρέπεμψαν μέχρι ῶν ὅρων. Et Gerasem neque in manentes inique se gesserunt, &egredi volentes usque ad fines suos deduxe runt. Sed cum Gadara, &Gerasa, vicina fuerini oppida, ab utroque potuit idem ager denominari, &fortasse! etiam à Gergesaeis, qui fuerint horum loco rum prisci incolae. Itaque Gergesa pagus ibi ostendebatur. Hieronymus in Locis. Gergesa, ubi eos, qui à daemonibus vexabantur, Salvator restituit sanitati Et hodieque super montem viculus demonstratur juxta stagnum Tiberiadis, in quod porci praecipitati sunt. Eu gesippus in Tractatu De distantiis locorum terrae sanctae. Decimo sexto milliarii a Nazareth centra Orientem supra mare Galilaeae, Gergesa viculus, &c. Sed sive Gadarenos, aut Gerasenos, aut Gergesenos legas, constat Graecos, aut Syros ibi degisse non Judaeos. Ut eos, porcis alendis contra morem Judaeorum operam dedisse nihil sit mirum. Ad haec si quis objiciat id parùm videri vePars prima. rissimile, ut Christus excesserit extra Judaeae limites, cùm ipse profiteatur se non fuisse missum, nisi ad over perditas domûs Israëlis, Matth. xv. 24. facilis erit responsio.