Latin
555.1 to 555.5
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 555.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Nam ea ipsa verba protulit Christus extra Judaeam in finibus Tyri &Sidonis, Matth. XV. 21. Marc. vii. 24. 31. Potuit igitur pari ratione etiam ire ad Gadarenos maximè cum apud eos non fuerit nisi ad tempus brevissimum, &post patratum in ipso appulsu miraculum, quo edidit virtutis suae insigne documen tum, rogatus ab incolis statim excesserit, ad suos postliminio rediturus Neque obscurum, cur sues Judaei non aluerint. Verè observat Lactantius instit. lib. 4. cap. 17. porcum ad solam mortem nutriri: cùm nullum, quamdiu vivit praestare possit usum, sicut caeterae animantes, quae vel sedendi vehiculum praebent, vel in cultibus agrorum juvant, vel plaustra collo trahunt, vel onera tergo gestant, vel indumentum exuviis suis exhibent, vel copiâ lactis exuberant, vel custodiendis domibus &gregibus invigilant. Proinde in Locmani Fabulis porcus, qui cum agno &capra ad urbem deferebatur rogatus, cur, cum Illi pacatè degerent, solus se di storqueret ità respondit Yαατ U, ἰραν ἐν Λαὶ, Q, E D X, o Y ττεὶ λυτι Agnum propter lanam, &capram propter lac quarscio: at ego miser, qui neque lanam, neque lac habeo cùm in urbem venero, haud dubiè mittar in lanienam. Quod licèt in Aesopi Fabulis, quas Plaundes colligit, nusquam reperiatur, tamen ex Aesopo citat Aelianus in Variis lib. 10. cap. 5. Φρύλος, inquit, οὗτος λόγος· ἔστι γὰρ Λισωπου τοῦ Φρυγὸς. τὴν ὖν, ἐάν τις ἄψεται αὐτῆς βόαν, καὶ μᾶλα γι εικότως, ἔτε γὰρ ἔρια ἔχει, οὔτε ἀλλό τι, καὶ ὀνειροπολει ἐνθὺς τὴν θάνατον εἰδῆα, εἰ ἔπ τοῖς χρησομένοις λυζιτελει. Porcus igitur vulgo hominum nonnisi mortuus prodest, at Judaeis nè mortuus quidem ulli usui esse potuit, cùm neque eum ad sacrificia, neque ad esum adhiberi Lex permiserit. Cujus prohibitionis varii varias causas afferunt. Tacitus Hist. lib. 5. Sue abstinent Judaei memoriâ cladis, quòd eos scabies quondam turpaverat, cui id animal obnoxium. Callistratus apud Plutarchum Sympos. lib. 4. cap. 5. Judaeos à suibus ideò abstinere suspicatur quòd eos in honore habeant, quomodo Aegyptii, qui suem colunt, eò quòd τὸ προύχοντι τὴν ὀρυχης, id est summo rostro, terram proscindens, arationem primus docuit, &usum vomeris, qui ὕνις dicatur ἀπὸ τ ὕος. Ac ibidem Lampridius Judaeos suem abominari sibi fingit. 1.