Latin
56.5 to 56.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 56.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Venenum est ipsis simile veneno serpentis: Sient aspidis surdae obturantis aurem suam, ne mussitantium vocem audiat, &divini incantationum periti. Periti Hebr. est canin &Gr. σοοῦ sapientis. Et ibi Theodoretus: Σορὸν ἐνταῦδα καταχρηστιν κῶς τὴν θηρεπωδον προσηγόρεσιν, ὡς τὸ σοφοῖ ὀπ τοῦ κακοποιῆσαι, sapientem hîc improprie vocat serpentum incantatorem, ut cum (dicitur serem. 4. 20.) sapientes sunt ad malefaciendum. Hinc Suidas Σορὸς, θηριποδὸς. Sapiens, serpentum incantator, quod ut probet citat Davidis &Theodoreti verba. Quorum ignoratione Aemilius Portus σηρεπωδιν vertit venatorem epodorum, captatorem carminum, quod esset ἐπωδοθῆρας. Nec sequentia reddidit multo foelicius. Sed haec obiter, quia suo loco fuerant praetermissa. A Davide autem Bustamantinus aspidem surdam dici vult, quod ut acutissimi visus, ita sit auditus hebetissimi, cum Nicander &Plinius contra statuant, illam auditu multo plus valere quam visu. Alii surdam dici volunt, quod unam aurem terrae applicet, alteram caudâ obturet, ne incantatorem audiat: Quae prioribus nihilo sunt veriora. Sed ut tota res clarior fiat, docemus serpentem incantationi esse maxime obnoxium: Et hoc fascini genere olim infames fuisse Marsos, Psyllos &Aegyptios, hodie idem objici Indis, Melindensibus, Nigritis &Peruanis. Et eo usum esse Orpheum, ad cujus verba Paulus alludit Ephes. 6. 16. Medeam etiam &Jasonem. Et ejusdem meminisse Aristotelem, Nearchum, Theophrastum &Antigonum. Hujusque adeo esse multa genera. Alios enim manu &tactu fascinare. Alios orbem describere, loca sulphure &igne lustrare, medicamina adhibere, &barbara ve ba, lapides, laminas, ligna peregrina, figuras Talismanicas. Qualibus urbs Emesa fertur fuisse τετελοιομένη, ne serpentes &scorpiones in eam ingrederentur. Et illos voce OS vel OSO, hos voce DUO cohiberi. Sed praecipua vis in cantu &carminibus, de quibus Psaltes. His 1. Serpentes e cavernis elici, quos qui evocat &consociat Hebr. nam chober dicitur, id est consociator. 2. Fugari. 3. Sopiri, deliniri, stupefieri. 4. A veneno expurgari, ne morsu noceant, ut factum in Andinorum montibus. 5 Eos sanari quos morsu vel tactu laesit serpens. 6. Serpentes rumpi &crepare medios.