Latin
56.8 to 56.9
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 56.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Tamen quosdam serpentes incantari non posse hîc &Jerem. 8. 17. &Eccles. 10. 11. Incantatori enim serpentem resistere, vel cum ἀντάδει, id est recanit, vel cum ad cantum obsurdescit. Priasammo, id est surdum dici, cum cantu non magis afficiorem A. Cla, sil, id est stridulum, posteriorem tur quam si surdus esset. Et Hebr. obturare aurem, est rabice verbis alicujus non affici: Quo sensu in Virgilio dicitur, placidasque viri Deus obstruit aures. Mago creari periculum, cum incantioni obsistit serpens. In aspidem nihil posse incantationem, doceri ab Aeliano. Et ab Arabibus, nullâ arte curari morsus serpentum surdorum &stridulorum. quo censu numerant basiliscos, aspides, cerastas, hydros &chersydros. Si objicias nullam esse causam cur in hos quoque Magi non idem possint quod in reliquos serpentes &ab aliis scriptoribus aspides quoque &cerastas &hydros &chersydros Marsis ac Psyllis subjici. Respondebitur Deum nolle ut Diabolo omnia in mundo liceant. Et Psyllos Marsosque, &prope Hellespontum vel audaciâ quâdam usu Ophiogenes, non vi Magicâ sed naturali, a serpentibus fuisse immunes, confirmatâ. Denique in Scriptura non doceri ullam esse serpentum speciem in quam incantatio Voce nihil unquam possit.