Latin
CAPUT QUINTUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 612-2
Unproofread scanNot analysed yet
quia leo homines integros non devorat, sed minuta animalia. Hominem autem devorare draconis aut ceti proprium est. Unde feremias capitis quinquages simi primi versu trigesimo quarto, pan. 1772. Graeci καλέπιε με ὡς δράκων, me voravit ut draco. Et tonae il. 1. Et praeparavit Dominus piscem magnum ad vorandum jonam, Graecè κατα V YNVI πιειν τὸν Τωναν. Hinc Apec. xii. 4. draconis figuram assumit Diabolus, ut nasciturum infantem devoret. Tamen etiam leonis os tam vastum est, ut quandoque devoret animalia non minima. Phile capite trigessimo primo, de leone όρει δὲ νεβρὸν εὐχερῶς ὅλον βρύγων Rugiens autem totum hinnulum facilè absorbet. Prae tereà non necesse est, ut ad literam vero leoni conve niat de hoc leone mystico quidquid dicitur. Quin hoc ipso, quod Apestelus huic leoni ea tribuit, qua non cadunt in leonem propriè dictum, docet agi de leone, qui multùm praepollet viribus, &cujus comparatione nos homunciones tantuli sumus, quantula prae leone sunt minora animalcula. II. Leenum nomine saepe intelliguntur impii &Dei hostes, aut fidelium. Ita Job. IV. 10, 11. Rugitus leonis, &vex lecnis (atri) &dentes leunculorum excutiuntur: Leo (major) perit inopiâ praedae, &catuli leaenae dissipantur. Impios significari patet ex iis, quae praecesserant versibus octavo &nono, Qui arunt ini quitatem, &seminant perversitatem, metunt illam. aut malum sumptae. Lib. III. Flatu Dei pereunt, &spiritu furoris ejus deficiunt. Neque aliter sumitur leonis &ferae nomen in his Esaiae de Christi Ecclesia capitis trigesimi quinti versu nono, Non erit ibi leo, &violenta bestia, &c. Quibus cave nè apponas quod idem dicit de eadem Ecclesia