Latin
613.1 to 613.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 613.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Es. xi. 6. 7. Commorabitur (ibi) lupus cum agno, &ardus cum hoedo recubabit: vitulusque, &leunculus &c. Et vacca pascet cum ursa. Simul recubabunt catuli earum, &leo sicut hos comedet stramen. Namutrumque suo sensu verum est. Leones enim, &ferae quaevis ab Ecclesia exulant, quamdiu ferae manent: sed eaedem in Ecclesiam admittuntur, cùm per vim Sancti Spiritûs, &verbi divini efficaciam, ferinam illam naturam exuunt, ut convertantur in oves ChriProut accidit Paulo, qui ex lupo factus est agsti nus, imò pastor in Christi ovili. Est &in Psalmis hoc frequens, ut David vel hostes suos, vel in genere quosvis impios, leones indigetet; quia immanitate, truculentiâ, &ferociâ certare videbantur cum leonibus atrocissimis. Ita Ps. vii. 3. Ne abripiat tanquam leanimam meam, &dilaceret, &nemo sit qui eripiat PI. X. 9. Insidiatur in latibulo, sicut leo in lustro suo. Insidiatur ad diripiendum pauperem &afflictum. Ps. XVII. 12. Similis est leoni, qui rapere appetit, &leunculo, qui sedet in latibulo. Pl. XXII. 22. Serva me al ore leonis, ubi Chaldaeus, serva me ab ore NQVPr illius, qui fortis est ut leo. Pl. XXXIV. 11. Leunculi indigent, &esuriunt, sed quaerentes Deum non egent ullo bono. Pf. XXXV. 17. Eripe animam meam à vastatione eorum, à leunculis unicam meam. Pl. Ivii. 5. Anima mea est inter leaenas, dego inter incendiarios. Plviii. 7. O Deus, elide dentes eorum in ore ipsorum; molares leunculorum avelle, Domine Ps. Xci. 13. Super leonem &aspidem incedes, conculcabis, leunculum &draconem Quamvis ultimum hoc possit etiam ad literam sumi. Sic enim Danielleones, Apostoli serpentes impunè calcâ runt, juxta Christi promissionem Mare XVI. 18. Quod in Paulo impletum, cùm viperam excussit illaesus, Act. xxviii. 5. Sunt, qui per leones &leunculos designari velint aperta &violenta mala, per aspides verò &dracones occultas noxas, quibus insidiosè &ex inop pinato, quasi ex serpentum latebris, impetimur. Utrumque malum ut in Psalmo ita in his Planti jungitur statim initio Persae Cum leone, &cum excetra, &c.