Latin
66.5 to 66.8
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 66.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Et quid sit tineae domus Job. 27. 18. De tineis quatuor loca ex Graeca versione citantur, quae Hebraei non agnoscunt. In primo &ultimo male lectum est. In secundo ap rakab, id est caries ossium pro tinea sumptum, ut &Sirach. 19. 3. Tertius locus Pro. 23. 20. in Hebraeo prorsus deest. In Chaldaea paraphrasi corriguntur multa errata. Vermis nec a vertendo dictus, nec a verrendo, nec a vere, ut quidam volunt, sed a Graeco ἴλμινε, praefixo digamma Aeolico. Et ἔημινς quasi εἴημινς, ἀπὸ τοῦ εἴλεσθαι, quia varie torquetur &convoluitur. Σκόληξ, ut σκέλετον, ἀπὸ τοῦ σκέλλειν, exarescere in modum cadaveris, cum carne consumptâ prorsus, solum ossa supersunt. Hebr. u) rimma &vem, quorum prius Arabice tineam sonat, animalculum vermi non absimile: In posteriore thau servile est, &radix est in vorare. Cujusmodi sunt multae voces, in quibus servile thau speciem habet radicalis. Vermes non solum cadavera sed &vivos homines vorant Job. 7. 5. Ita Herodes Agrippa σκωληκόβρωτος Act. 13. 23. Et Antiochus Epiphanes 2 Macchab. 9. 9. Pheretima quoque, Cassander, Herodes Ascalonita, Alexander impostor in Luciani Pseudomante, Galerius Maximianus, Julianus Juliani Apostatae patruus, Diocletianus, Nestorius, Dodo qui Lambertum Tungrensem Episcopum interfecerat. Vermes mortuo substernuntur Es. 14. 11. Gloria hominis in stercus &vermes abitura est 1 Macchab. 2. 62. Cadaveris ha reditas vermes. Et contra vermis haereditas cadaver Sirach. 10. 13. &19. 3. Vermis Jobi mater &soror Job. 17. 14. Quae sors omnibus communis Job. 21. 26. Et de impio dicitur exsugit eum vermis Job. 24. 20. Pro quo alii male, Dulcis est ei vermis. Vermes vitium Deut. 28. 39. Graece vocantur ἵπε vel ἴκις, unde Hercules ἐποκτίνος. περ dicti ἀπὸ τοῦ ἐπιν a laedendo. Hic vermis Latine involvulus, convolvulus, volvox. Vermis percussit kikajon Jon. 4. 7. Ergo kikajon non fuit κολόκανθα cucurbita ut Graeci reddunt: Eam enim vermes non tangunt. Inde Proverbium, ὑκέστερος κολοκόνθας cucurbitâ sanior. Sed kikajon est κώτων ricinus, ut alibi docemus. Nam simile Proverbium, Κρότωνος ὑγέστερος, neque de planta dicitur, neque de animali, sed de Crotone urbe. In Scriptura saepe memoratur q0 rwhm vermis dibaphi (sup. cocci.) Nam ut purpura dibapha, ita &coccus. Coccus in Dioscoride frutex est parvus, surculosus, cui grana adhaerent.