Latin
66.9 to 66.10
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 66.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Cusculia vocat Plinius. In illis granis vermiculi sunt ex quorum sanie fit coccineus color. Inde κόκκος Latine vermiculus. Graece etiam σκώληξ &σκωρήνιον. Emblemate vermiculatum Lucilio id est coccineo colore tinctum. Ut Hieronymus pelles coccineas vermiculatas vocat. Et Arakermez tam est vermis quam color, qui a recentioribus dicitur carmesinus. Ibi multa biafferuntur ex Arabibus de verme &colore kermez. Color is Chald. vnum gehori a luce &splendore dicitur. Pro he Syri ebeth scribunt, &Samaritani ajin. Aethiopibus idem est OE: laia pro Aegyptio Κέλλαις, unde Callainus color. Tria loca de verme ligni in Graeca aut Vulgata versione habentur Hebraeis prorsus ignota. Primus Nunquid legendum potius, Primus 2 Reg. 23. 8. in Vulgata, quasi tenerrimus ligni vermiculus. quasi tenerrimi ligni vermiculus. Nam in tenerrimo ligno nascitur. Haec versio unde sit nata docetur. Secundus in Graeca Pro. 12. 4. Sicut in ligno vermis. Hebr. ut caries in ossibus. Aperitur fons erroris. Tertius in utraque Pro. 25. 20. Sicut tinea vestimento, &vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi. Quae Hebraei non habent, sed omnes veterum versiones, &multi Patrum.