Latin
67.1 to 67.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 67.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vermis ligni plura sunt genera. In his δρὶψ tbrips, a quo ligna erosa pro sigillo apud Lacones. Ρόμοξ &διξ ligni vermes, unde sylva Hesiodo ἀδηκτοτάτη. Terede in mari &navibus. Cossus vel Ejusdem vermis tria nomina cusus unde Gusano Hispanice pro ligni verme. Termes idem. Arabica. Mannam cur in crastinum servari prohibuerit Deus, &cur in crastinum servata vermes produxerit. Id fuisse miraculosum. In qua historia eo &vim promiscue sumuntur, ut in Jobo &Esaia. Num. 11. 29. Coturnices Noth id est in vermes nonnullis. Sed id incertum. Conferuntur hujus vocis variae versiones. Et vera asseritur, &ex Arabismo probatur. Homo vermis Job. 25. 6. Pl. 22. 7. Es. 4. 14. τρὸς ἐξυθενισταὶν, ut in Homero Harpalion jacet ut vermis super terram. In verme duo contemnuntur 1. Origo. 2. ipsa natura. Animal est caecum, surdum, informe, inerme, sine pedibus, omnibus injuriis expositum, rudimentum animalis potius quam verum animal. Tria loca quae allata sunt non parum inter se differunt. Primus est de homine in genere. Homo vermis &filius hominis vermiculus Job. 25. 6. Secundus de Christo, Ego sum vermis &non homo, opprobrium hominum, &contemptus a populo Psal. 22. 7. Tertius de Ecclesia, Noli timere vermis Jacob. Et pro ratione personarum varie intelliguntur. Homo in se vere ut vermis. Christus &Ecclesia vermes in hominum opinione. De Christi similitudine cum verme multa praeter rem afferuntur. Cur poenae inferorum cum immortali verme conferantur. Vermis est peccati conscientia, quae reos perpetuo mordet. vermem etiam ad corpus pertinere probat Augustinus ex Sirach. 7. 17. sed falsa versione deceptus. Tityi vultur in fabulis idem significavit quod ille vermis. Nepa Plauti non est cancer ut quidam volunt, sed scorpio, cujus incessus tam obliquus quam cancri. De eo Nonni locus emendatus &explicatus. Nepa in Cicerone &Manilio pro scorpione coelesti. Nepa Festo vox Afrorum, id est Punica. Fortasse 2) neb vel vt nebba, a caudae internodiis. Indidem Ambubajae. Quaeritur an Hebraicae vel Graecae originis sit vox Συρείθ. Et Hebr. avpy akrab dici per compendium pro anspy akatsrab a magno aculeo, quia μόνον τῶν ἐντόμων τοῦτο μακρέκοντρόν ἐστι, hoc insectorum solum magnum habet aculeum. Nam vpy alats pungere de scorpione passim usurpatur.