Latin
68.5 to 68.8
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 68.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Falsum quoque est ranas in hominum corpora penetrasse, aut in iis fuisse productas: Et Pharaonem primum omnium sic fuisse mulctatum. Sed Israelitas ab hoc malo fuisse immunes, recte colligit Rabbi Japheth ex verbis Mosis. Notantur Samaritani qui de suo hîc multa infulciunt. Docetur quomodo Moses fuerit Aaroni Deus. Et cur aquas per se non percusserit, sed per Aaronem. Et quomodo percusserit Aaron omnes Aegypti aquas. Vers. 6. Ascendit rana, id est ascenderunt ranae per numeri enallagen Scripturae familiarem. Tamen si Hebraeis credimus, una praecise rana ad Aaronis nutum ex amne ascendit, quae reliquas aut peperit aut coaxatione suâ evocavit. Rana scilicet qualis in Talmude describitur, major pago Hagaroniae, qui fuit sexaginta domorum. Observatur hanc plagam Aegyptiorum peccatis fuisse prorsus analogam, &omnes sensus corporis graviter affecisse, quod Philo &Josephus uberius docent. Et alios quoque populos hâc eâdem plagâ fuisse afflictos, maxime circa Paeoniam &Dardaniam. In hac calamitate Pharao primo ad Magos suos recurrit, qui ranis vel in speciem vel reapse productis, malum quod avertere debuerant visi sunt auxisse in majus. Itaque ad Deum confugit Pharao, Mose vocato, cujus explicantur subobscura haec verba vers. 9. Gloriare supra me, quando precabor pro te. Ibidem quaeritur cur temporis optionem Pharaoni dederit Moses. Et hâc illi optione datâ, cur liberationem petat Pharao, non in praesens, sed in crastinum. Et quomodo Moses Pharaoni liberationem certo promiserit, Deo non prius consulto. Vers. 12. Ad Deum clamavit Moses super verbum ranarum, id est propter ranas, phrasi Hebraeâ notissimâ. Hic tamen impingentes Hebraei Mosem clamasse intelliguut propter ranarum vocem, quae in Aegyptiorum ventre coaxaverint. Ranae nimirum poetis loquaces &locutuleiae dicuntur. Et in Cicerone Quin eas pro disertis habent Arabes. Quaeritur an Deus ranas fulmine percusserit, ῥητορ έουσι. ut vult Alcimus. Et cur eas super terram mortuas jacere voluerit in acervos, acervos, id est in multos acervos. Qualis repetitio alibi passim occurrit.