Latin
68.9
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 68.9
Unproofread scanNot analysed yet
Et quam multi fuerint ranarum acervi iuxta Hebraeos. Cur denique iis mortuis terram Aegypti foetere voluerit Deus. Pharao liberatus promissorum fuit immemor. Psal. 78. 45. Rana vastavit eos, id est corrupit quicquid Aegyptiorum erat. At Hebraeis vastavit, id est castravit. Quod probare se putant ex Levit. 22. 25. sed refelluntur. Ps. 105. 30. Produxit terra eorum ranas. At Exod. 8. 3. Produxit illas fluvius. Quae duo conciliantur. Ibid. In Regum conclavia penetraverunt, per numeri enallagen. Unus enim erat Rex Pharao. Refelluntur qui Regum nomine volunt intelligi principes, quia de Aegypto dicitur Es. 19. 2.