Latin
7.5 to 7.8
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 7.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cum quia non jansuph a tenebris nomen habet, tum quia ad Idumaeae vastationem pertinet magis ut bubones in ea habitent. Decimum quintum non thinsemeth huic commode jungitur, ut avis buboni simillima, nempe noctua. Itaque Hebraeorum doctissimi noctuam sic dici volunt, quia quisquis illam videt eo miratur &obstupescit. Quod de hominibus tam verum non est quam de reliquis avibus. Eas enim insolitâ noctuae formâ in stuporem rapi asserunt Aristoteles, Timo sillographus, Lucianus, Dio Chrysostomus &alii. Cur Graeci porphyrionem, Hieronymus cygnum, Arabes sahin Sacri speciem interpretentur mihi non constat. Et his Chaldaeos oppono, quorum unus NE otum, alter Na bubonem. Et Syrum qui eo cocabi hîc habet, id est κέκηβαν noctuam. Decimum sextum rup kaath, factum ex p kaa id est vomere, pelecano plane congruit, qui conchas jam absorptas &calore ventris apertas revomit, ut ex iis esculenta legat. Quod post Philosophum tradunt scriptores magno numero. Et ardeae idem tribuunt Plutarchus &Aelianus. Sed pelecanus ab ardea solo fere rostro differt. Itaque a nonnullis habetur pro ardeae specie. Et Hebraeo nomine designari potuit utraque avis. Tamen de pelecano res certior, quia Graeci &Hieronymus ita exponunt. Recentiores upupam reddunt, cuculum, onocrotalum, ibin, phalacrocoracem, &quid non? Decimum septimum eo racham vel nuna rachama a &in rechem id est a misericordia sumptum, variis conjecturis locum dedit, quas hic afferre nihil attinet, cum a vero abeant quam longissime. Itaque solos Arabes hic cum fructu consului, quibus tam nota est haec avis quam aliis prope ignota. Et ab iis hoc ipso nomine vocari didici eam aut aquilae aut vulturis potius speciem quae propter varios colores Graece περκνόπτερος dicitur &ὀρειπίλαργος: Et ab ambigua specie γυπαίετος vulturaquila. Quam a misericordia nomen habere si quis miratur (cum plerique vulture non putent quicquam esse immanius) Discat is ex Herodoro apud Plutarchum, vulturem omnium sui generis animalium esse δικαιότατον καὶ ἀλαβέστατον justissimum &minime noxium, quod ibidem multis probat. Et ex Cassiodoro, quam fortiter alias aves ab accipitre defendat.