Latin
7.9 to 7.10
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 7.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Et ex Scaligero, quam pie parentes suos prae senio pennis nudatos foveat, atque etiam alat. Ita ut, inquit, aliud verbum jam Graecis fingendum sit quam ἀνηπελαργεῖν, nempe ἀντοιονεῖν. Sed quod ad rem maxime facit, quia on rechem proprie est σοργῆ, id est tenerrimus ille affectus quo parentes suos liberos prosequuntur; In Homero &Aeschylo legat quam graviter afficiatur vultur pullis suis ex nido ereptis. Et in Pisida quomodo femore exsecto illos alat proprio sanguine, cum alii cibi non suppetunt. Et in Hori Hieroglyphicis, Aegyptios ob id ipsum matrem aut misericordiam vulturis imagine pingere. Decimum octavum emori chasida sequitur non immerito, cum a pietate &benignitate sit factum. Nempe chasida est ciconia, quae in Ambrosio avis pia dicitur, &in Publio pietaticultrix, quia parentibus vices rependit, nullâ lege adducta, sed naturae bonitate. A quâ versione quamvis longe abeant plerique veteres, tamen eam esse verissimam, &ex nomine probamus, &ex Scripturae locis inter se collatis, &ex Syrorum, Arabum &Hebraeorum suffragio.