Latin
73.4 to 73.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 73.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
fere toto. Job. 40. 20. An extrahes Leviathanem hamo, &in fune demerges linguam ejus? Id est in lingua ejus demerges funem vel hamum infiges fune appensum. Hypallage. Utut enim crocodilum elinguem esse nonnulli scribant, tamen linguam habet, sed immobilem, &inferiori maxillae adhaerentem. Quod post Aristotelem &Plinium notant Hebraei &Arabes, &multi recentiorum. Vers. 21. Nunquid applicabis juncum naribus ejus? id est funem junceum qui Hebr. dicitur non an &Graece χοῖνος. Et spinâ perforabis maxillam ejus? id est hamo spinae instar acuto. Nam Hebraeae voces multae sunt hamo &spinae communes. Vers. 22. An multiplicabit ad te preces? An te alloquetur verbis mollibus? Ut significet hanc belluam homini non ultro subjici. Vers. 23. An feriet foedus tecum, &eum accipies in servum perpetuum? Quomodo victi a victoribus vitam redimunt libertatis pretio. Unde mancipia dicta. Vers. 24. An ludes eo tanquam ave, &ligabis eum pro puellis tuis? Ut illo se oblectent, ut passere Catulli Lesbia. AEgyptiae quidem mulieri, ut Maximus Tyrius auctor est, crocodili catulus fuit, cum filiolo ejus συναθύρων καὶ συντρερόμενος ludens &educatus, qui mitis fuit dum vires erant infirmae. Sed cum statura auctus est, ingenium detexit, &puerum occidit. Cujusmodi historias multas afferimus. Vers. 25. An epulabuntur socii super eo? id est piscatores qui societate initâ ad belluarum piscationem se conferunt. An distribuent eum inter Chananaeos seu mercatores. Nam in Scriptura Chananaeus pro mercatore saepe sumitur, quia illa gens mercaturae maxime fuit dedita. Vers. 26. An implebis pellem ejus missilibus, &caput ejus telis piscatoriis? Quidni, si de balaena agitur, quae telorum nimbo obruitur a nautis circumstantibus? At crocodili corticosam cutem telis esse impenetrabilem docebimus in caput sequens. Ibi fabulae monstrum in Graeca versione observatur. Vers. Nam de fuga cogitabis potius quam 27. Impone manum tuam super illum, non perges meminisse praelii. de pugna. Vers. 28. Ecce spes illius qui manum in illum injecerit, frustrata est. Nonne etiam ad aspectum illius prosternetur? Sic in Coelii Aureliani Chroniis, Artemidorus Grammaticus nitente gressu crocodilum in arena jacentem expavit, atque ejus motu percussâ mente, credidit sibi sinistrum crus atque manum a serpente comestam, &literarum memoriâ caruit oblivione possessus.