Latin
73.8 to 73.10
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 73.8-10
Unproofread scanNot analysed yet
Si objicias leviathanem non esse crocodilum, cum describatur: ut bellua quae nec capi potest, nec domari, nec cicurari, cum crocodilus saepe captus &domitus fit. Respondeo idem de cetis objici posse, &de quovis animali. Neque enim ullum est animal quod non subeat hominis jugum. Tamen crocodilus non facile vincitur, quia &mole vastus est, &viribus tremendus. Docetur quanta sit moles, &venatio quam ardua. In Augusti nummo crocodilus ad palmam revinctus pingitur, qui forte est Hesychii δειδρίτης ὁ κροκόδιλος. De Tentyritis quod aiunt vix credibile est. Crocodilus omnia animalia feritate superat. Jobi cap. 41. v. 1. Non est ita ferox ullus ut excitet eum. Nempe cum satur in littore dormit. Vers. 3. Illius membra non silebo, nec statum virium, nec structuIdem de leone dicitur Gen. 49. 9. rae gratiam. His verbis se accingit ad crocodili descriptionem, quae habetur in sequentibus. Vers. 4. Quis retexit superficiem vestimenti ejus? Id est corticosam cutem, quam crocodilus nunquam exuit, longe aliter atque serpentes qui deponunt fere quotannis, ut notat Suidas in Φολιδυτόν. In duplex fraenum ejus quis ingredietur. Labia fraenum vocari notat R. Selomo. Ut Graece χάλινον fraena sunt pars labiorum apud Pollucem. Vers. 5. Valvas faciei ejus quis aperiet? Nam in crocodilo rictus oris est valvarum instar. Magno hiatu aperitur. Fit totum os. Buculam inte gram vorat. Fauces sunt septem pedum. In gyro dentium ejus terror. Dentes ei sexaginta, vel exerti, vel serrati, &pectinatim coeuntes. Morsus tenax, &ita perniciosus ut non curetur aliter quam morsus rabidi canis. Vers. 6.