Latin
74.1 to 74.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 74.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Tergum est ut lamine scutorum, quarum unaquaeque clausa est arcto sigillo. Vers. 7. Vna alteri tam vicina est ut ventus non ingrediatur. Vers. 8. Vnaquaeque proximae suae cohaeret, ita continentes se ut non separentur. Hac periphrasi squamarum aut corticum commissura describitur, quibus ut scutorum laminis cohaerentibus totum dorsum est obductum. In balaena nihil tale est. Cetum quidem squamatum describit Nearchus, sed solus, &ex aliorum fide, &mendacissimus scriptor. Itaque hîc haeret calculus Bootio, cui Leviathan est cetus. Vers. 9. Sternutationibus ejus splendet lux. Cum sternutat, per naresaejus confertim actus spiritus tanto prorumpit impetu, ut scintillare videatur, &flammas emittere. Sternutat autem frequentius, quia ore hiante &oculis ad Solem obversis apricatur, quod omnes scribunt. Eos porro qui oculos ad Solem obvertunt magis sternutare observat Philosophus. Et oculi ejus ut palpebrae Aurorae, perspicacissimos habet oculos, quique ex fundo aquarum apparent ante corpus animalis. Hinc apud Aegyptios crocodili oculi erant Aurorae hieroglyphicon, ut in Horo scribitur. At balaena prope caeca est. Vers. 10. Ex ore ejus velut lampades exeunt, scintillae ignis excluduntur. Vers. 11. Ex naribus ejus egreditur fumus, ut ollae ferventis &aheni. Vers. 12. Halitus ejus carbones incendit, &ex ore illius flamma prodit. Ita hippopotamum ignitum fumum tanquam ex fornace aut ex ignis scaturigine spirare scribunt Achilles Tatius &Eustathius Antiochenus. Nempe cognata duo haec animalia, quaeque in respirandi modo inter se confert Philosophus. Quo diutius spiritum continuere, dum sub aquis latebant, eo spirant acrius cum emergunt, &spiritus erumpit tam violenter, ut flammas ore &naribus videantur emittere. At balaena pro ignibus, in sublime nimbos efflat, ut in Plinio habetur. Vers. 13. In collo ejus moratur robur. Quod balaena nullum habet. At crocodilus habet. Id nonnulli perperam negant. Nam caput resupinat ad morsum, &colli motu trochilum excutit. Ante eum moeror insultat, id est praecedit, tanquam metator &comes, ut eos statim invadat, quibus crocodilus fit obviam. Ut in Apuleii pompa Minervae comites erant Terror &Metus, nudis insultantes gladiis. Vers. 14. Tori carnis ejus cohaerent, unus quisque compactus est, in eo non dimovetur. Quod de squamis ante dixerat, jam asserit de ipsa carne quae in crocodilo tam compacta &torosa est quam in balaena laxa &porosa, si verbo sit venia. Vers. 15. Cor ejus firmum &ut lapis, firmum, inquam, ut fragmen metae.