Latin
77.9
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 77.9
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis nondum omnia oculis tuis sese offerant. Nam ut haec explicarentur, multa obiter attingere necesse habui, in quibus tantum operae fuit insumendum, ut saepe τὸ πάρεργον ipsum opus aequet aut etiam superet. In quo censu (ut praeteream amplos tractatus de pastoribus &bubulcis, de sacrificiis, de aureis Aaronis &Jeroboami vitulis, de agno Paschali, &illa ipsa capita quae jam modo citavi de fabulosis Arabum animalibus, &de hasmal &chalcol. bano) ponenda omnino sunt a nobis restituta sexcenta loca quae vel in Sacri textus versionibus, vel in veterum doctorum scriptis, vel in aliis etiam scriptoribus omne genus temporum injuria &scriptorum incuria corruperat.