Latin
78.1 to 78.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 78.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
A qua calamitate reliquis libris communi, Dei providentia sacros codices ita sartos tectos servavit ut in illos nullus unquam irrepserit error contra fidem &bonos mores. At in minutulis amanuenses potuisse peccare quis neget, cum homines fuerint, nec Prophetarum instar θιόπιάστοι, &prorsus ἀναμάρτητοι. Itaque exemplaria in minutulis illis non per omnia consentiunt. Et quandoque priscos interpretes in Hebraico textu hoc vel illud vocale punctum, aut hanc vel illam literulam aliter legisse constat quam hodie legitur in nostris exemplaribus. In quem dissensum cum incidimus, nostrum est probare omnia, &quod bonum est retinere. Exempli causa cum eadem avis in Levitico vocatur in daa, &in Deuteronomio &raa, juxta Hebraeum exemplar, sed utrobique an daa juxta Samaritanum. Cum Gen. 36. 24. illud habet eum hajemim, vocem aliunde ignotam, quamvis multi mulos explicent, hoc coniunt, id est Emaeos, quod sequitur Onkelos. Cum 1 Reg. 4. 26. curulibus Solomonis equis attribuuntur stabulorum aut loculorum saltem quadraginta millia, sed 2 Par. 9. 25. nonnisi quatuor millia; Alterutrum mendosum esse oportet, cum haec duo sint ἀσύστατα. Prudentis igitur est interpretis, in hujusmodi rebus quae ad fidem sunt ἀδάρορα, e duabus lectionibus eam praeferre quae ad textus circumstantias melius quadrat. Et a vocalibus punctis, quae ab ipsis Prophetis apposita fuisse multi contendunt, nemo probavit hactenus, interpretem minore cum periculo recedere posse credimus, si res requirat. Ut cum recepta lectio nullum commodum sensum admittit, puta Gen. 49. 21. &Psal. 56. 1. Tamen in utroque fobrie agendum est, &videndum ne quid nimis. Quaedam enim ignorare praestat, quam in divinum verbum temere quicquam attentare. Cujus regulae memores, si quid in ipso Scripturae textu olim aliter lectum fuisse suspicamur, eam modestiam id proponimus, ut appareat nos divina haec volumina multo aliter tractare quam libros mere humanos. Non puto igitur ullum esse tam scrupulosum ut hoc nomine mihi dicam scribat. Sed vereor ne audaciae &nimiae αὐθαδεία nonnulli imputent quod tam in verborum quam rerum interpretatione, a receptis opinionibus discedens, Avia Pieridum peragro loca nullius ante Culta solo. Sciunt tamen ii quibus notus sum, me nec ριλονεικίας, nec καινοτομίας amore duci. Et quam sim alienus a studio partium probat hic ipse liber, in quo Vulgatum saepe tueor contra nostros interpretes.