Latin
79.5 to 79.8
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 79.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nota obiter Geographum Arabem a me cum vulgo doctorum Nubiensem vocari, cum re vera Siculus fuerit natus in oppido Mazarâ, ut didici ex manuscripto Leonis Africani libro de viris illustribus, quem mihi dono dedit vir eximius D. Isaacus Vossius. Ut communi errore Phile a me appellatus est muliebri nomine Graecus poeta Philes, qui suum de animalibus opus ex Aeliano fere excerptum Michaeli Imperatori inscripserat. Sed quoto non satis scimus. Hujus enim nominis Imperatores novem fuerunt temporibus diversissimis. Arabicis paraphrasibus, Chaldaeas Jonathanis, Onkelosi, &ejus cui ab urbe nomen est, Syram, Samaritanam, Aethiopicam, Graecas Seniorum, Aquilae, Symmachi, Theodotionis, Romanam denique Hieronymi subjunximus cum opus fuit. Multa etiam hinc inde Talmudis loca. Et ex ejusdem epitome titulo: nam vi jadchazaka ante annos quingentos ordine mirabili a Maimonide scriptâ, quam habemus ex dono Amplissimi Sarravii τῆ μακαείτη. Nec pauca ex Rabboth quas vocant, id est mysticis in Legem &alios Scripturae libros commentariis, post pauca a Christo secula editis, quae mutua habui ab amicissimo viro &in his literis versatissimo D. Stephano Morino. His addidi Hebraea recentiorum ad literam commentaria in Scripturam elucubrata, a Saadia, Selomone, Kimchio, R. Levi, Abarbanele, &Cabbalisticum quod vocant commentarium Baal Hatturim. Saepe etiam usus sum Hebraeis aut Chaldaeis Lexicis R. Nathanis, Kimchii, Eliae, Aquinatis. Et Rabbi Mardochaei concordantiis. Et historiis Josephi filii Gorjon. Et Portâ coeli libro Physico cujus autor R. Gersom, &mythologico Atasal Kadmoni, in quo fabulas Aesopicis similes strictâ oratione scripsit R. Isaac Solomonis filius, &quod mirere animalium picturas adhibuit. Patres quoque Graecos aut Latinos saepe consuluimus, sed eos potissimum qui in Hexaëmeron scripserunt, ut Basilium, Ambrosium &Eustathium Antiochenum. Aut in reliquam Scripturam ut praeter illos ipsos. Basilium inquam &Ambrosium, Origenem, Apollinarem, Gregorium Nyssenum, Philonem Carpathium, Hieronymum, Augustinum, Chrysostomum, Sedulium, Cyrillum Alexandrinum, Theodoretum, Salonium, Primasium, Cassiodorum, Procopium Gazaeum, Gregorium Magnum, Olympiodorum, Oecumenium, Theophylactum. Et cum agitur de natura animalium, Philosophos saepe consulo, in his eorum κορυοεῖον Aristotelem, qui de natura, generatione &partibus animalium libros scripsit mirabiles.