Latin
79.9
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 79.9
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus licet quae Plinius, Plutarchus, Aelianus &Oppianus de eodem argumento scripserunt, haud quaquam conferenda Dig conferenda sint, ea tamen suum momentum habent, &a nobis sunt observata quibus locis opor tuit. Historicos quoque &Geographos non negleximus, qui referunt quibus locis haec vel illa nascantur animalia, &quid singulare habeant. Nec Poetas quorum est graphice depingere quicquid sensibus aut animo obversatur, &animalia maxime, quibus secundum hominem nihil est in natura rerum mirabilius. Nec piguit ipsa autorum verba citare αὐτολεξει, &quicquid peregrinum est Latino sermone reddere, in eorum gratiam qui alias linguas ignorant. Quae citationes fecerunt ut hoc opus in magnam molem excresceret.