Latin
Cap. III
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 98
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. III. Quasi patriciis pueris aut monedulae, Aut anates, aut coturnices dantur, quicum lusitent. Proferentur alibi loci similes ex Arnobio, Plinio, &Arabum Poëtis. Alius avium usus est in aucupiis: quam ad rem 51. rachidis insignis locus est, Eccles. 11. 31. Vt perdix venator in cavea, περδιξ θηρεντὴς ἐν καρτάλλῳ, it à cor superbi, qui ut speculator observat casum. Perdix venator, id est, perdix cicur, qui feros perdices suis artibus in caveam, aut laqueos illicit. Sic Aristoteles, Hist. lib. 9. cap 8. τὸν θηράτην πέρδικα ἐν ταῖς πυκταῖς venatorem perdicem in cavea captum feros perdices subagitare, pulsare, &contumeliâ afficere observat: quod suo loco pluribus explicabimus Sunt qui ad artificium venandi, vel aucupandi per acripitres, referunt haec verba libri Baruch 3. 16. 17. Vbi sunt principes gentium, qui dominantur super bestias! qui in avibus coeli ludunt? Ac si ludere in avibus sit idem, quod iis uti ad venationem, &aucupium. Quoc mihi minimè probatur, quia eo loco ludere est illudere Graecè enim est ἐμπαίζοντες, quod ad ludum non pertinet, sed ad contumeliam. Nempe dominari super bestias, &illudere avibus, eo loco sunt parallela. Quia tyrannicum imperium, quale in bruta exercemus, adjunctam habet illutionem. Ideò Vulgatus Interpres, Exod. 113. Affligebant illudentes, pro eo quod est in Hebraeo, Servire fecerunt in duritia. Contrà, Hab. 1. 10. De regi bus triumphabit, ubi Hebraea habent Diony 3703 Regibus illudet, quasi haec sint ἰσοδύναμα. Taceo illud aucupii genus aliquot demum à Christo nato saeculis usurpari coepisse, ut docemus in Accipitre. Addo etiam avium plumas in vestium usum texi. Se neca Epist. 90. Non corticibus arborum pleraeque gente, tegunt corpora? Non avium plumae in usum vestis con seruntur? Nonnius, Plumatile, aut clavatum, aut ex plumis factam. Hujus texturae primus inventor traditur esse Philoctetes, qui in insula Lemno diu versatus in summa rerum omnium inopia, avium quas confige bat carnibus vescebatur, &plumis induebatur. Q. Smyrnaeus, lib. 9. vers. 356. ἀμοὶ δʼ ἄρʼ ἀτῷ Οιόνων περὶ πολλὰ περὶ λεγέεσσι κύχυντο λλλα δὲ οι συνέραπτο τρὶ χροῖ, χείματος ἄλκαρ Λευγαλέου. Plurima circùm Pluma avium strata in thalamis hinc inde jacebat: Pars consuta grave à pallenti corpore frigus Arcebat. (a) Censo. Accius Poëta Tragicus in Philoctete, (a rin. De di Pro veste pennis membra textis contegit. Rae. cap. 21. Item, (b) (1) vario De ling Lat. ingemiscimus, lib. 5. Quòd haec pennigero, non armigero in corpore Exerceantur tela. Quem Accii locum citat Cicero, Epist. 33. lib. 7.